Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

X.

94 poris membra; omnia aequalia reddere est impossibile, eademque Societas dissolve­retur.1 II. Diversorum membrorum socialium aequalitas solum in eo est, quod omnes homines originem a Deo Creatore ducunt; a Iesu Christo sunt redempti districteque iuxta merita a Deo sunt iudicandi, praemio­que vel poena afficiendi.1 2 III. Hinc est quod in humana Socie­tate, secundum Dei ordinationem, inveni­untur principes ac subditi, domini ac pro­letarii, divites et egeni, docti et ignari, nobiles atque plebeii, qui ad unum omnes caritatis vinculo colligati sibi invicem opem ferant ad ultimum finem in coelo conse­quendum; hic vero in terris ad materialem moralemque prosperitatem.3 IV. Homo habet in bona terrestria non usum dumtaxat, ut bruta animam: sed etiam ius stabile proprietatis: neque earum tantummodo rerum quae usu consumuntur; sed et earum quae, nobis utentibus, per­manent.4 V. Est naturae ius inviolabile privata proprietas, fructus laboris vel industriae, seu cessionis vel donationis ab alio factae: ac unusquisque, prouti libet, de ea ratio­nabiliter disponere potest.5 6 VI. Ut dissidium componatur locupletes inter et proletarios necesse est iustitiam a caritate distinguere. Nullum est repetitionis ius, ubi iustitia non fuerit violata.8 VII. Iustitiae officia, quae ad proleta­rium spectant et opificem haec sunt: „quod libere et cum aequitate pactum operae sit, 1 Encycl. Quod Apostolid muneris. 2 Lb. s Ib. 4 Encycl. Rerum novarum. 5 Ib. 6 Ib. id integre et fideliter reddere: non rei ullo modo nocere, non personam violare domi­norum : in ipsis tuendis rationibus suis ab­stinere a vi, nec seditionem induere un­quam.1 VIII. Aequitatis officia, quae divites atque dominos attingunt sunt: iustam dare opificibus mercedem ; eorum iustis compen­diis nequicquam nocere nec vi, nec dolo, nec fenebribus artibus; idoneum eis tem­poris spatium tribuere ut pietati vacent; non eos dare obvios lenociniis corruptela­rum illecebrisque peccati; neque ullo pacto a cura domestica parsimouiaeque studio abducere; neque plus imponere operis, quam vires ferre queant, nec id genus, quod cum aetate sexuque dissideat.2 IX. Caritatis officium pro divitibus ac locupletibus est subvenire indigentibus, iuxta evangelicam praeceptionem, quae tam districte obligat, ut de eius adimpletione in die iudicii specialis requirenda sit ratio, sicut ipse asseruit Christus (Math. XXV.)3 X. Pauperes vero suam indigentiam erubescere non debent, nec divitum sper­nere caritatem, Iesum Christum Redempto­rem ob oculos praecipue habentes, qui cum inter opes nasci posset, egenus factus est, ut inopiam nobilitaret, meritisque in­comparabilibus pro coelesti gloria augeret.4 XI. Ad opificum quaestionem resolven­dam multum domini ipsique opifices pos­sunt „iis videlicet institutis, quorum ope et opportune subveniatur indigentibus, et ordo alter propius accedat ad alterum. Nume­randa in hoc genere sodalitia ad suppetias mutuo ferendas; res varias, privatorum providentia ad cavendum opifici constitutas... 1 Ib. 2 Ib. 3 Ib. 4 Ib.

Next

/
Thumbnails
Contents