Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
IX.
Nr. 1374. Indulgentiae conceduntur recitantibus orationem Christo lesu in Cruce. omnium peccatorum suorum indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino concedimus. Denique largimus fidelibus iisdem, si malint, liceat plenariis hisce ac partialibus indulgentiis vita functorum labes poenasque expiare. Non obstantibus contrariis quibuscumque. Praesentibus unice tantum. Volumus autem ut praesentium litterarum transumptis seu exemplis, etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae praemunitis, eadem prorsus adhibeatur fides quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die VII. Decembris MCMIII. Pontificatus Nostri Anno Primo. L. f S. ALOIS Card. MACCHI. „Maria Lampel. v. Castagna, ad osculum S. Pedis profunde provoluta, humiliter Sanctitatem Tuam supplicat, ut spiritualem aliquam indulgentiam hanc Orationem recitantibus concedere digneris: Christo lesu in Cruce.“ „lesu mi Crucifixe, suscipe benignus precem, quam nunc pro meae mortis articulo tibi fundo, quando illa iam appetente, omnes mei sensus deficient. Cum igitur, dulcissime lesu, mei oculi languidi ac demissi te non amplius respicere poterunt, memento illius succensi aspectus, quem nunc tibi converto et miserere mei. Cum labia mea arefacta non amplius tuas sacratissimas plagas osculari poterunt, memento illorum osculorum, quae nunc tibi figo et miserere mei. Cum manus meae frigidae non amplius tuam crucem amplecti poterunt, memento sensus, quo nunc hoc ago et miserere mei. Et cum tandem mea lingua tumens et immobilis non amplius loqid poterit, memento meae invocationis huius momenti : lesu, Ioseph, Maria, vobis commendo animam meam.“ Omnibus hanc orationem recitantibus, concedimus semel in die indulgentiam 300 dierum, et bis in anno, dummodo ad Sacramenta confessionis ac communionis accesserint, indulgentiam plenariam. Ex Aedibus Vaticanis die 31-a Augusti 1903. Pius PP. X. Praesentis concessionis exemplar delatum fuit ad S. Congregationem Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositam. In quorum fidem etc. Datum Romae, ex Secretaria eiusdem S. Congregationis, die 4-a Septembris 1903. Iosephus M. Can. Coselli, Subst. — NR. S. Congregatio Indulgentiarum, per Rescriptum diei 5-ae Septembris 1903 declaravit supra relatas indulgentias esse anima- bus quoque defunctorum in Purgatorio degentium applicabiles. Datum Rudapestini, 20. Aprilis 1904. Claudius Card., AEppus.