Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
IX.
90 seiuncti sunt, ad eum revertantur, atque in christiano populo virtutum amor pietatisque ardor refloreat. Quinquaginta abhinc annos, quum Pius decessor beatissimam Christi Matrem ab origine labis nesciam fide catholica tenendam edixit, incredibilis, ut diximus, coelestium gratiarum copia effundi in hasce terras visa est; et, aucta in Virginem Deiparam spe, ad veterem populorum relligionem magna ubique accessio est allata. Quidnam vero ampliora in posterum expectare prohibet ? In funesta sane incidimus tempora; et prophetae verbis conqueri possimus hire: Non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra. Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaveruntA Attamen, in hoc quasi malorum diluvio, iridis instar Virgo clementissima versatur ante oculos, faciendae pacis Deum inter et homines quasi arbitra. Arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram.2 Saeviat licet procella et coelum atra nocte occupetur ; nemo animi incertus esto. Mariae adspectu placabitur Deus et parcet. Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor foederis sempiterni.3 Et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnemA Profecto si Mariae, ut par est, confidimus, praesertim modo quum immaculatum eius conceptum alacriore studio celebrabimus; nunc quoque illam sentiemus esse Virginem potentissimam, quae serpentis caput virgineo pede contrivitA Horum munerum auspicem, Venerabiles 1 1 Os. IV, 1—2. 2 Gen. IX, 13. 3 Ib. 16. 4 Ib. 15. s Off. Imm. Cone. B. M. V. Fratres, vobis populisque vestris apostolicam benedictionem amantissime in Domino impertimus. Datum Romae apud s. Petrum, die II. Februarii MCMIV, Pontificatus Nostri anno primo. PIVS PP. X. Ut fidelis populus e thesauro s. ecclesiae uberrimos haurire queat fructus, adprecamur Venerabilem Clerum, ut litteras has encyclicas, quamprimum ad manus eius pervenerint, Dominica proxime sequenti fidelibus ex ambone explicet eosque de conditionibus ad lucrandas indulgentias adimplendis edoceat. Terminum autem lucrandarum indulgentiarum Iubilaei ad mentem indulti superius publicati determinamus tres huius anni menses inde a 1. Augusti usque ad 31. Octobris inch decurrentes. Conditiones ad lucrandas indulgentias sunt igitur sequentes: 1. Terna visitatio alicuius ecclesiae et quidem Strigonii ecclesiae Metropolitanae, per Archidioecesim ecclesiae parochiales, vel ea deficiente principalis, pro familiis religiosis cum clausura severiori autem earum ecclesiae claustrales. 2. Occasione harum visitationum preces fundendae sunt pro libertate et exaltatione s. Ecclesiae et apostolicae Sedis, pro exstirpatione haeresum et conversione haereticorum, pro unitate principum Christianorum et pace et unitate populi fidelis ad intentionem Summi Pontificis. 3. Unica refectio et abstinentia a carnibus aliquo supradicti trimestris die, jejunio secus ex praecepto non consecrato, esurialibus tantum cibis utendo.