Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VI.
— 53 DECRETUM URBIS ET ORBIS. Sanctissimus Dominus Noster Pius Papa X. Motu proprio diei 22 Novembris 1903. sub forma Instructionis de Musica sacra venerabilem Cantum Gregorianum juxta codicum fidem ad pristinum Ecclesiarum usum feliciter restituit, simulque praecipuas praescriptiones, ad sacrorum concentuum sanctitatem et dignitatem in templis vel promovendam vel restituendam, in unum corpus collegit, cui tamquam Codici juridico musicae sacrae ex plenitudine Apostolicae Suae Potestatis vim legis pro universa Ecclesia habere voluit. Quare idem Sanctissimus .Dominus Noster per hanc Sacrorum Rituum Congregationem mandat et praecipit, ut Instructio praedicta ab omnibus accipiatur Ecclesiis sanctissimeque servetur, non obstantibus privilegiis atque exemptionibus quibuscumque, etiam speciali nomine dignis, ut sunt privilegia et exemtiones ab Apostolica Sede maioribus Urbis Basilicis, praesertim vero Sacrosanctae Ecclesiae Lateranensi concessa. Revocatis pariter sive privilegiis, sive commendationibus, quibus aliae quaecumque cantus liturgici recentio- res formae pro rerum ac temporum circumstantiis ab Apostolica Sede et ab hac Sacra Congregatione inducebantur, eadem Sanctitas Sua benigne concedere dignata est, ut praedictae cantus liturgici recentiores formae, in iis Ecclesiis ubi jam invectae sunt, licite retineri et cantari queant, donec quamprimum fieri poterit venerabilis Cantus Gregoriánus juxta codicum fidem in eorum locum sufficiatur. Contraris non obstantibus quibuscumque. De hisce omnibus Sanctissimus Dominus Noster Pius Papa X. huic sacrorum Rituum Congregationi praesens Decretum expediri iussit. Die 8. Januarii 1904. SERAPHINUS Card. CRETONI, S. R. C. Praefectus. L. t S. f DIOMEDES PANICI, Archiep. Laodicen. S. R. C. Secretarius. Paulus Novak Abbas, Canonicus Poso- niensis per Beatissimum Patrem die 5. m. curr. titulo Protonotarii Apostolid adinstar participantium fuerat condecoratus. Nr. 1258. Distinctio Pauli Novak Canonici , Posoniensis. Prohászka Ottocarus professor ss. theologiae in seminario s. Stephani Stri- gonii clementissima Suae Majestatis resolutione die 4-a Martii a. c. lata nominatus est professor theologiae dogmaticae specialis ad r. scientiarum universitatem Buda- pestini. Blahó Paulus parochus factus est in Egbell. Administratores nominati sunt: Hla- vathy Stephanus in Bart et Hoffmann Aloysius in Broczkó. Nemetz Michael, translatus est in qualitate cooperatoris ad Unin. Dubniczky Joannes em. parochus ecclesiae Moraván, sacerdos jubilaris in an. sextum, die 3-a mensis Martii Posonii ad aeternitatem evocatus est, anno aetatis 79., sacerdotii 56. Die 10-a Martii a. c. Veszely Aloysius, administrator in nosocomio ad s. Rochum Budapestini (Cire. VIII.) e vivis ereptus est, a. aet. 78., sacerdotii 44. Die 13-a Martii a. c. Seyler Nep. Joannes parochus ecclesiae Bart, sacramentis moribundorum provisus, ad aeternitatem Nr. 925. Mutationes in statu personali Cleri. Nr. 994. Obitus Joannis Dubniczky, Aloysii Veszely, neonon Joannis Nep. Seyler et concursus pro beneficiis parochialibus Bárt, Broczkó, et ad s. Rochum Budapest.