Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXI.

227 Ad haec, certas solemnesque ad Deum preces Ecclesia pro summo magistratu civi­tatis adhibendas constituit; in quo amicam se civitati fore, qualiscumque demum huius fuerit temperatio publica, pollicetur. Ista quidem pactum habet, de quo lo­quimur, in praesens et futurum statuta; quod vero ad praeteritum tempus, transactionem continet ultro citroque compositam. Versatur haec in bonis, Ecclesiae non multo ante detractis publice; quae bona Pontifex civi­tati condonat; civitas autem fidem dat, prae­bituram se Clero sustentationem, quae cuiusque statum deceat. Agitur hic, ut apparet, de veri nominis contractu, quo quum certa praestatio pro re certa stipulata sit, non est dubium, tametsi illa conventio foedusque resolvatur, tamen ius manere in­tegrum Ecclesiae aut rem repetere aut iustam pro re praestationem exigere. Exposuimus summa rerum capita, de quibus inter Galliam et Apostolicam Sedem, necessario maxime utrique tempore, con­venit ; quisquis ex veritate res aestimat, index esto, utra conventis non steterit. Num Ecclesia ius datum reipublicae nominandi Episcopos unquam retractavit? Immo vero candidatos, quos respublica pro­posuisset, partem longe maximam, canonice instituit. Quodsi factum quandoque est, ut aliquos non institueret, maximis semper gravissitnisque de causis, eisque extra genus politicum positis, factum est; quas causas non semel ipsi magistratus reipublicae dein­ceps cognitas probavere, nimirum, ne religio, cui quidem Pontifex summam curam diligen­tiamque necessario debet, aliquid detrimenti caperet. Iam de legibus, publicae tranquillitatis ratione perlatis, obscurum non est Ecclesiam in exercendo sacrorum cultu, quod promi­serat, praestitisse; cuius ceteroquin illustris ea est et pervagata doctrina, Deum esse cuiusvis in homines potestatis fontem, ideo- que civilium quoque iussa et vetita legum, si quidem iusta et cum communi bono con- iuncta sint, sancte inviolateque esse servanda. Nec minus aequam se fidamque im­pertiit reipublicae Ecclesia, quaecumque us­que adhuc exstitit constitutio temperatioque civitatis. Semper enim iis, qui praeerant, quum de statuta formula Deum precaretur, non coelestem modo, quod caput est, opem, sed etiam civium optimorum gratiam con­ciliare studuit. Denique quam fideliter tansactionem de facultatibus suis factam custodierit, vel ex hoc intelligi potest, quod nemo unus moles­tiam ab Ecclesia ullam unquam passus est ob eam causam, quod ipsius bona ad has­tam publicam quaesita possideret. Quaerere iam licet, utrum civitas pari­ter, quae essent ex foedere officia, im­pleverit. Statutum principio est, catholicae reli­gionis exercendae liberam in Gallia facul­tatem fore. — At suppetere libertatem istam hodie dixeris, quando ad Pontificem, sum­mus, qui est magister et custos catholici nominis, interdicitur Episcopis aditus atque etiam missio literarum, inscia Republica ? Quando sacrorum Consiliorum, a quibus, Pontificis auctoritate et nomine, negotia Ecc­lesiae universae in Urbe Roma administrari notum est, spernuntur publice ac refutantur acta, quin immo ipsius actis Pontificis vix parcitur? Quando id non dissimulanter agi­tur, ut nervi incidantur viresque religionis, detrahendis iis, quae, Dei providentis nutu, praesto sunt Ecclesiae utilissima ad suum fungendum munus adiumenta? Neque enim reputare, nisi magno cum angore, possumus religiosarum familiarum recentem cladem; quas quidem ad exterminandas finibus pat­

Next

/
Thumbnails
Contents