Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVI.
179 XVI. Nr. 3830. Dubia circa Jubilaeum. Eminentissime et Reverendissime Domine, Dum circa interpretationem Litterarum Apostolicarum de jubilaeo quaedam dubia mota sint, Sacra Poenitentiaria pro declaratione humillime supplicatur. Dubia autem haec sunt: I. Edicunt Litterae Apostolicae jejunium peragendum „praeter dies in quadragesi- mali induito non comprehensos“, seu galbee: „hormis les jours non compris dans 1’indult quadragésimal.“ Quae tamen verba mendose, ut videtur, in gallicam linguam vertunt Typi Vaticani: „Hors des jours compris dans hinduit quadragésimal.“ Ne sit igitur ambigendi locus, quaeritur utrum in hac Tolosana dioecesi ubi diebus quatuor Temporum et Vigiliarum ex induito licet uti lacticiniis et condimento ex adipe, possit his diebus (dummodo indulti dispensationibus non utantur) peragi jejunium pro Jubilaeo? II. Exstant, in suburbana regione (ban- lieue), oppida quaedam, in municipio Tolosano civiliter comprehensa, quae tamen distinctas efformant parochias, nec ipsi urbi sunt materialiter continentia. Quaeritur utrum in his oppidis pro jubilaeo visitationes faciendae sint in respectivis ecclesiis parochialibus, an in Ecclesia Cathedrali Tolosana? III. Utrum idem dicendum sit de externis suburbiis urbi adiacentibus et continentibus (faubourgs)? IV. Quaedam parochiae rurales pluribus coalescunt viculis, satis inter se dissitis, quorum quidam capellam, ut ajunt, auxiliarem habent. Quaeritur utrum in his capellis visitationes peragi possint? V. Et ubi hujusmodi dubia oriuntur, ne frustretur devotio fidelium, utrum jus sit Ordinario authentice determinandi quaenam sit visitanda ecclesia oratoriumve? VI. Cum Litterae definiunt menses jubilares designandos esse ante Diem VIII. Decembris quaeritur utrum dies illa comprehendi possit intra trimestre Jubilaei? VII. Facultas eligendi confessarium ex approbatis, quadamtenus restringitur, ad moniales quod attinet: quaeritur utrum haec restrictio afficiat a) Sorores Institutorum votorum simplicium ; b) Religiosas quorundam Ordinum, ubi quidem ex primitivis Constitutionibus habetur professio solemnis, in Gallia tamen ex mente S. Sedis non mittuntur nisi vota simplicia ? VIII. Quaeritur utrum in hoc Jubilaeo possit unus idemque poenitens pluries eligere confessarium, et erga illum confessarius confessariive pluries uti facultatibus Jubilaei 28