Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XV.

169 Nr. 3022. De sodalitate S. Petri Claver. XV. PIUS PP. x. AD PERPETUAM REI MEMORIAM. Ad Apostolicae Sedis fastigium divinae clementiae munere erecti, in omnes Christiani orbis partes vel longo terrarum marisque spatio dissitas vigilantis Nostrae mentis ocu­los convertimus, et divinis praeceptis obse­quentes, et clarissima Decessorum Nostrorum exempla sectantes, ea potissimum praestare satagimus, quae ad patefaciendum Evangelii lumen conducere videantur. Hoc quidem consilio pias societates ad finem institutas proferendi Ecclesiae terminos penes populos in errorum umbra sedentes, ac praesertim penes gentes interioris Africae plagas inco­lentes, immanitate barbaras cultuque efferatas, ut simul et recte factis praemium ferant, atque ad potiora capessenda incitamenta peculiaribus voluntatis Nostrae significationi­bus cohonestandas existimamus. Haec inter pia opera, praestat sodalitium a Sancto Petro Claver nuncupatum; hoc enim provinciam unicam sibi demandatam habet Africam, atque ad unicum hunc finem canonice erec­tum est, nempe adiuvandi Missionaries uni­versos cuiusque nationis atque instituti Apos- tolicum munus in Africa obeuntes. Hinc quasi cohors auxiliaria societas huiusmodi omnium sacrarum in Africam expeditionum emolumento eminus consulit, atque assidua et constanti opera ad Catholicam illis in regionibus fidem provehendam, servandam; ad mancipia in libertatem vindicanda; simul- que ad aeternam nigritorum salutem pro­curandam intendit. Sodalitium sub depen­dentia positum est Congregationis de Pro­paganda Fide. Summa pii operis manet penes institutum religiosarum sodalium a Sancto Petro Claver appellatum; cuius Moderatrix generalis et sodalitio praeest; easdem vero adiuvant utriusque sexus socii ubique ter­rarum existentes. Hi iuxta societatis tabulas, diversaque munera quibus operam navant, sodales, zelatores, zelatrices, vel externi appellantur, omnesque quo propositum sibi finem facilius assequi valeant, stipe, precibus, typis editis scriptis, sacris ephemeridibus, aliisque piis id genus operibus Africae Missio- nariis student subvenire. Nunc autem cum dilecta in Cristo filia Maria Teresia Ledó- chowszka moderatrix generalis pii ipsius Operis, enixas Nobis preces humiliter ad­hibuerit, ut peculiari illud voluntatis Nostrae pignore decorare dignaremur: Nos haec Nobiscum tam frugiferi sodalitii promerita reputantes, votis hisce ultro libenterque cen- suimus annuendum. Quae cum ita sint, omnes et singulos quibus hae Nostrae Litte­rae favent, a quibusvis excommunicationis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, 26

Next

/
Thumbnails
Contents