Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIV.
157 a) Ecclesiastici concentus, qui grego- riani dicuntur, iuxta codicum vetustiorum fidem ad suam integritatem et puritatem restituantur, ita tamen ut speciales ratio habeatur cum legitimae traditionis, quae secundum saeculorum cursum in codicibus reperitur, tum usus hodiernae liturgiáé. b) Ob praecipuam Nostram erga Ordinem S. Benedicti dilectionem, agnoscentes opus a monachis Benedictinis collatum in restauratione genuini cantus Ecclesiae Romanae, ab iisque imprimis qui pertinent ad Congregationem quae est in Gallia et ad monasterium Solesmense, volumus ut pro hac editione, partium confectio quae modos exhibent, speciali ratione monachis gallicae Congregationis et monasterii Soles- mensis concredatur. c) Opus ita dispositum examini recognitionique peculiaris Commissionis romanae, ad hoc a Nobis recens institutae, subiicie- tur. Haec vero iurato secreto obstringitur de iis quae textuum compilationem, rationemque impressionis respiciunt; qua obligatione illi quoque extra Commissionem tenentur, quorum opera ad eumdem finem exposcetur. Porro in suo examine maxima utetur sedulitate, nihilque publicari permittet, cuius non queat ratio conveniens ac sufficiens afferri, in rebus dubiis consilium requirendo eorum qui extra Commissionem et Redactionem in eo genere studiorum experti habentur atque idonei ad grave iudicium proferendum, Quod si in concentuum recognitione difficultates occurrerent ex liturgico textu, dicta Commissio aliam Commissionem historico-liturgicam, iam apud Nostram SS. Rituum Congregationem ante institutam, consulere debebit, ut utraque concorditer procedat in iis librorum partibus quae obiectmn constituunt utrique commune. d) Approbatio librorum sacri cantus ita compositorum et editorum, a Nobis et a Nostra SS. Rituum Congregatione danda, talis erit ut nulli in posterum liceat litur- gicos libros approbare, si hi, etiam in partibus quae cantum continent, non sint in omnibus conformes editioni a Typographia Vaticana, excusae, Nobis auspicantibus, aut saltem, ex Commissionis iudicio ni ita conformes existant, ut inductae variationes ab auctoritate codicum aeque bonorum provenire- demonstrentur. e) Proprietas literaria Vaticanae editionis, Sedi Apostolicae reservatur. Editoribus ac Typographis cuiusvis nationis, qui id postulaverint, quique sub certis conditionibus securas praebebunt cautelas opus se rite completuros, gratiam concedemus dictam editionem libere, prout melius ipsis libuerit, excudendi, ex eaque excerpta edendi, atque exemplaria ubique spargendi. Ita, Deo auxiliante, confidimus posse Ecclesiae restituere cantum unicum traditione acceptum eo modo qui scientiae, historiae, arti dignitatique liturgici cultus respondeat, quantum hodierna studia permittunt; reservantes Nobis Nostrisque Successoribus aliter disponendi facultatem. Datum Romae apud S. Petrum, die 25. április 1904. festo S. Marci Evangélistáé, Pontificatus Nostri anno primo. PIUS PP. X. Commissio Pontificia pro Vaticana editione librorum liturgieorum cantus Gregoriani. MEMBRA COMMISSIONIS. Rmus D. Joseph Pothier 0. S. B., abbas Saint Wandrille, Praeses. Rmus D. Carolus Respighi, Caeremoniarius ponti-