Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIII.
140 eas celebrare in locis ubi missarum stipendia minoris pretii esse solent,“ S. C. declarat, huic legi et sanctioni per praesens decretum nihil esse detractum. 14- 0. Attamen ne subita innovatio piis aliquibus causis et religiosis publicationibus noxia sit, indulgetur ut associationes ope missarum iain ante initae usque ad exitum anni a quo institutae sunt protrahantur. Itemque conceditur ut indulta reductionis eleemosynae missarum, quae in beneficium Sanctuariorum aliarumve piarum causarum aliquibus concessa reperiuntur, usque ad currentis anni exitum vigeant. 15- 0. Denique quod spectat missas beneficiis adnexas, quoties aliis sacerdotibus celebrandae traduntur, Eminentissimi Patres declarant ac statuunt, eleemosynam non aliam esse debere quam synodalem loci in quo beneficia erecta sunt. Pro missis vero in paroeciis aliisque ecclesiis fundatis eleemosynam, quae tribuitur, non aliam esse debere quam quae in fundatione vel in successivo reductionis induito reperitur in perpetuum taxata, salvis tamen semper iuribus si quae sint, legitime recognitis sive pro fabricis ecclesiarum, sive pro earum rectoribus, iuxta declarationes a S. C. exhibitas in Monacen. 25. Iulii 1874. et Hildesien. 21. Ianuarii 1898. In Monacen. enim „attento quod eleemosynae missarum quorumdam legatorum pro parte locum tenerent congruae paro- chialis, Emi Patres censuerunt licitum esse parocho, si per se satisfacere non possit, eas missas alteri sacerdoti committere, attributa eleemosyna ordinaria loci sive pro missis lectis sive cantatis.“ Et in Hildesien. declaratum est, „in legatis missarum aliqua in ecclesia fundantis retinere posse favore ministrorum et ecclesiarum inservientium eam redituum portionem quae in limine fundationis, vel alio legitimo modo, ipsis assignata fuit independenter ab opere speciali praestando pro legali adimplemento.“ Denique officii singulorum Ordinariorum erit curare, ut in singulis ecclesiis, praeter tabellam onerum perpetuorum, et librum in quo manuales missae quae a fidelibus tranduntur ex ordine cum sua eleemosyna recenseantur, insuper habeantur libri in quibus dictorum onerum et missarum satisfactio signetur. Ipsorum pariter erit vigilare super plena et omnimoda executione praesentis decreti: quod Sanctitas Sua ab omnibus inviolabiliter servari iubet, contrariis quibuslibet minime obstantibus. Datum Romae ex Sacra Congregatione Concilii die 11. Maii 1904. L. f S. Card. VINCENTIUS Ep. Praenestinus, Praefectus. C. DE LAI, Secretarius. Circa ieiunium pro praesenti Iubilaeo Minori anni 1904. Beatissime Pater! Episcopus Metensis humiliter a S. V. solutionem implorat sequentis dubii: An in ieiunio praescripto pro praesenti iubilaeo consequendo, valeat declaratio a S. Poeni- tentiaria edita die 15. Ianuarii 1887, quod nempe in iis locis, ubi cibis esurialibus uti difficile sit, possint Ordinarii indulgere, ut ova et iacticinia adhibeantur, servata in caeteris ieiunii ecclesiastici forma? Sacra Poenitentiaria, de mandato Sanctissimi D. N. Pii Pp. X., declarat posse Ordinarios etiam in praesenti iubilaeo indulgere ut in locis, ubi cibis esurialibus uti difficile est, ova et lacticina iNr. 2428. S. Poenitentiaria circa ieiunium pro praesenti Iubilaeo 1904.