Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIII.

139 cum respectiva eleemosyna referent, et cura­bunt pro viribus ut quamprimum celebren­tur, ita tamen ut prius manualibus satisfiat, deinde iis quae adinstar manualium sunt. In distributione autem servabunt regulam decreti Vigilanti, scilicet „missarum inten- tienes primum distribuent inter sacerdotes sibi subiectos, qui eis indigere noverint; alias deinde aut S. Sedi, aut aliis Ordinariis committent, aut etiam, si velint, sacerdotibus extra-dioecesanis dummodo sibi noti sint omnique exceptione maiores,“ firma semper regula art. 6-i de obligatione, donec a sacer­dotibus actae celebrationis fidem exegerint. 8- 0. Vetitum cuique omnino esse mis­sarum obligationes et ipsarum eleemosynas a fidelibus vel locis piis acceptas tradere bibliopolis et mercatoribus, diariorum et ephemeridum administratoribus, etiamsi reli­giosi viri sint, nec non venditoribus sacro­rum utensilium et indumentorum, quamvis pia et religiosa instituta, et generatim quibus­libet, etiam ecclesiasticis viris, qui missas requirant, non taxative ut eas celebrent sive per se sive per sacerdotes sibi subditos, sed ob alium quemlibet, quamvis optimum, finem. Constitit enim id effici non posse nisi aliquod commercii genus cum eleemo­synis missarum agendo, aut eleemosynas ipsas imminuendo: quod utrumque omnino praecaveri debere S. Congregatio censuit. Quapropter in posterum quilibet hanc legem violare praesumpserit aut scienter tradendo missas ut supra, aut eas acceptando, praeter grave peccatum quod patrabit, in poenas infra statutas incurret. 9- 0. Iuxta ea quae in superiore articulo constituta sunt decernitur, pro missis ma­nualibus stipem a fidelibus assignatam, et pro missis fundatis aut alicui beneficio ad­nexis (quae adinstar manualium celebrantur) eleemosynam iuxta sequentes articulos pro­priam, nunquam separari posse a missae celebratione, neque in alias res commu­tari aut imminui, sed celebranti ex integro et in specie sua esse tradendam, sublatis declarationibus, induitis, privilegiis, rescriptis sive perpetuis sive ad tempus, ubivis, quovis titulo, forma vel a qualibet auctoritate con­cessis et huic legi contrariis. 10- o. Idequo libros, sacra utensilia vel quaslibet alias res vendere aut emere, et associationes (uti vocant) cum diariis et ephemeridibus inire ope missarum, nefas esse atque omnino prohiberi. Hoc autem valere non modo si agatur de missis cele­brandis, sed etiam si de celebratis, quoties id in usum et habitudinem cedat et in sub­sidium alicuius commercii vergat. 11- o. Item sine nova et speciali s. Sedis venia, (quae non dabitur nisi ante constiterit de vera necessitate, et cum debitis et opportunis cautelis), ex eleemosynis mis­sarum, quas fideles celebrioribus Sanctuariis tradere solent, non licere quidquam detra­here ut ipsorum decori et ornamento con­sulatur. 12- 0. Qui autem statuta in praeceden­tibus articulis 8. 9, 10 et 11, quoiuodolibet aut quovis praetextu perfringere ausus fuerit, si ex ordine sacerdotali sit, suspensioni a divinis S. Sedi reservatae et ipso facto incurrendae obnoxius erit; si clericus sacer­dotio nondum initiatus, suspensioni a sus­ceptis ordinibus pariter subiacebit, et insuper inhabilis fiet ad superiores ordines asse­quendos ; si vero laicus, excommunicatione latae sententiae Episcopo reservata obstrin­getur. 13- 0. Et cum in const. Apostolicae Sedis statutum sit excommunicationem latae sententiae Summo Pontifici reservatam su- biacere „colligentes eleemosynas maioris pretii, et ex iis lucrum captantes, faciendo

Next

/
Thumbnails
Contents