Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIII.

138 in nulla Ecclesia sunt constitutae, quibus missis ubivis a quibuslibet sacerdotibus, patrisfamilias arbitrio, satisfieri potest. Adinstar manualium vero esse, quae in aliqua ecclesia constitutae, vel beneficiis adnexae, a proprio beneficiario vel in pro­pria ecclesia hac illave de causa applicari non possunt; et ideo aut de hire, aut cum s. Sedis induito, aliis sacerdotibus tradi debent ut iisdem satisfiat. Iamvero de his omnibus S. C. decernit: l-o neminem posse plus missarum quaerere et accipere quam celebrare probabiliter va­leat intra temporis terminos inferius statu­tos, et per se ipsum, vel per sacerdotes sibi subditos, si agatur de Ordinario dioecesano, aut Praelato regulari. 2- 0. Utile tempus ad manualium mis­sarum obligationes implendas esse mensem pro missa una, semestre pro centum missis, et aliud longius vel brevius temporis spa­tium plus minusve, iuxta maiorem vel mi­norem numerum missarum. 3- 0. Nemini licere tot missas assumere quibus intra annum a die susceptae obliga­tionis satisfacere probabiliter ipse nequeat; salva tamen semper contraria oflerentium voluntate, qui aut brevius tempus pro mis­sarum celebratione sive explicite sive im­plicite ob urgentem aliquam causam depo­scant, aut longius tempus concedant, aut maiorem missarum numerum sponte sua tribuant. 4- 0. Cum in decreto Vigilanti diei 25. mensis Maii 1903 statutum fuerit „ut in posterum omnes et singuli ubi locorum beneficiati et administratores piarum causa­rum, aut utcumque ad missarum onera implenda obligati, sive ecclesiastici sive laici, in fine cuiuslibet anni missarum onera, quae reliqua sunt, et quibus nondum satisfecerint, propriis Ordinariis tradant iuxta modum ab iis definiendum;“ ad tollendas ambiguitates Emi Patres declarant ac statuunt, tempus his verbis praefinitum ita esse accipiendum, ut pro missis fundatis aut alicui beneficio adnexis obligatio eas deponendi decurrat a fine illius anni intra quem onera impleri debuissent: pro missis vero manualibus obligatio eas deponendi incipiat post annum a die suscepti oneris, si agatur de magno missarum numero ; salvis praescriptionibus praecedentis articuli pro minori missarum numero, aut diversa voluntate offerentium. Super integra autem et perfecta obser­vantia praescriptionum quae tum in hoc articulo, tum in praecedentibus statutae sunt, omnium ad quos spectat conscientia gravi­ter oneratur. 5- 0. Qui exuberantem missarum nu­merum habent, de quibus sibi liceat libere disponere (quin fundatorum vel oblatorum voluntati quoad tempus et locum celebratio­nis missarum detrahatur), posse eas tribuere praeterquam proprio Ordinario aut S. Sedi, sacerdotibus quoque sibi benevisis, dummodo certe ac personaliter sibi notis et omni exce­ptione maioribus. 6- 0. Qui missas cum sua eleemosyna proprio Ordinario aut S. Sedi tradiderint ab omni obligatione coram Deo et Ecclesia relevari. Quo vero missas a fidelibus susceptas, aut utcumque suae fidei commissas, aliis celebrandas tradiderint, obligatione teneri usque dum peractae celebrationis fidem non sint assequuti; adeo ut si ex eleemosynae dispersione, ex morte sacerdotis, aut ex alia qualibet etiam fortuita causa, in irritum res cesserit, committens de suo supplere debeat, et missis satisfacere teneatur. 7- 0. Ordinarii dioecesani missas, quas ex praecedentium articulorum dispositione coacerbavunt, statim ex ordine in librum

Next

/
Thumbnails
Contents