Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

9 II. Nr. 301. Decretum beatificationis martyrum Cassovien­sium. DECRETUM. STRIGONIEN. SEU CASSOVIEN. BEATIFICATIONIS SEU DECLARATIONIS MARTYRII VENERABILIUM SERVORUM DEI MARCI CRISINI CANONICI STRIGONIENSIS STEPHANI P0NGRÁCZ MELCHIORIS GRODECZ SACERDOTUM E SOCIETATE IESU. Super dubio „An constet de maidyrio eiusque causa, itemque de signis seu miraculis martyrium ipsum illustranti­bus in casu et ad effectum de quo agitur.“ Effusus diu lateque Christi martyrum sanguis tam illustrem Ecclesiae historiam comparavit, ut huic aemulae caelestis Hie­rusalem commode possint verba regii vatis aptari: „Gloriosa dicta sunt de te civitas Dei.“ Dum vero, ut habet Augustinus, „san­guine martyrum suorum Ecclesiae cor­pus ornatur“, (Serm. 41 de Pass. Dom.) recordatio illa invictae fortitudinis atque constantiae ad fidem roborandam, ad fo­vendam pietatem mire conducit, excitatque memoriam Paulinae sententiae: „non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis.“ Eorum ingenti numero, unde ad­mirabilis huiusmodi historia coalescit, tres hodie adiiciuntur, Cassoviae ab haereticis in odium religionis perempti anno MDCXIX. Sunt autem hi Marcus Crisinus canonicus Strigoniensis, Stephanus Pongraczius et Melchior Grodeczius, ambo sacerdotes e Societate Iesu. Marcus Crisinus, Romae olim Collegii Germanici alumnus, deinde in Graecensi Academia philosophiae doctor, vitae mo­destia, gravitate morum et studio religionis eluxit. Is, quum aliquot annos Strigoniensi Seminario magna eruditionis et virtutis laude praefuisset, in Canonicorum eius loci collegium adscitus est. Inde dimissus, ut Seminarii Hungarici curam susciperet, quum in id negotii diligentissime incumberet, nac- tus est occasionem martyrii ex Germanico bello ab haereticis excitato saeculo XVII, atque adeo ex Bohemica illa perduellione anni MDCXVIII, quae brevi Moraviam Lusa- tiam, Silesiam, Hungáriám, ipsamque Aus- triam in perfidiae societatem traxit. Ineunte mense SeptembrianniMDCXVIll, quum percrebuisset rumor imminere Casso­viae copias haereticorum, horumque exci­tata factio in seditionem erumperet, divexans 2

Next

/
Thumbnails
Contents