Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XII.
131 Nr. 1907. Circa Missam votivam in honorem S. Thomae Ap. Ordinationibus Apostolicis ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem ut praesentium litterarum transumptis etiam impressis manu alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae praemunitis eadem prorsus adhibeatur fides quae adhiberetur ipsis praesentibus si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XXV Martii MCMIV Pontificatus Nostri Anno Primo. Loc. Sig. Alois. Card. Macchi. Cupiens Rmus Dominus Theotonius Emanuel Ribeiro Vieira de Castro, Episcopus S. Thomae de Meliapor, ut cultus et pietas erga ipsum Sanctum Apostolum, qui ludiarum gentibus Evangelium praedicavit, eiusque, Reliquiae Orthonae intra fines eiusdem dioeceseos magna religione asservantur, magis magisque foveatur atque augescat: Sanctissimum Dominum Nostrum PIUM Papam X. supplicibus votis rogavit, ut cuilibet sacerdoti, in Altari sacrum operanti, ubi sancti Apostoli memoratae Reliquiae custodiuntur, Missam votivam de S. Thoma celebrare liceat, etsi Officium ritus duplicis occurrat. Sanctitas porro Sua eiusdem preces peramanter excipiens petitum privilegium missae votivae ita benigne indulgere dignata est, ut Sacerdotibus tantum peregrinis, vel turmarum pie illuc peregrinandum ducibus, ad enunciatum Altare sacrum facturis Missam votivam de S. Thoma Apostolo fas sit celebrare : dummodo non occurat Duplex primae vel secundae classis, nec non Dominica, Feria, Vigilia, vel Octava, quae sit ex privi- legiatis: servatis Rubricis. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 20. Januarii 1904. S. Card. Cretoni. Praef. Congr., D. Panici, Archiep. Laodicen., Secret. Reverendissimus Dominus Emmanuel Merra Episcopus Cotronens. in relatione status suae Ecclesiae sive Dioeceseos exhibita Congregationi Concilii die 23. Novembris 1903. sequens postulatum ad Sacrorum Rituum Congregationem pro opportuna decla- ratone transmissum, reverenter proposuit, nimirum: In tota dioecesi Cotronensi invenitur consuetudo deferendi a Parocho Sacrum Viaticum infirmis comitante magno numero non confratrum, sed mulierum, quae umbellam et intorticia ferunt, tintinnabula pulsant, et rosarium recitant: quaeritur, utrum bic mos tolerari possit? Et Sacra Rituum Congregatio ad relationem subscripti Secretarii, exquisita sententia Commissionis Liturgicae reque mature perpensa, rescribendum censuit: „Negative et ad mentem.“ Mens est, ut aliquos saltem adolescentes adhibeat Parochus pro umbella, campanula et luminibus. Mulieres autem, si velint deferre lumina, sequentur sacerdotem. Die 2. Decembris 1903. S. Card. Cretoni. Praef. L. f S. f Diomedes Panici, Archiep. Laodicen., Secret. íNr. 2142. In deferendo : Viatico mulieres nequeunt adhiberi pro umbella, campanula et luminibus. L • ! 1 Hodiernus Rmus Ordinarius dioeceseos Pharen. a Sacra Rituum Congregatione re- venter expostulavit: I. An absolutiones quae fiunt in exe- quiis Summi Pontificis, Episcopi Ordinarii vel Imperatoris, etc., iuxta Caereinoniale Episcoporum et Pontificale Romanum peragendae sint a Dignitatibus et in Ecclesia Cathedrali vel etiam a simplici Sacerdote ex clero sive saeculari sive regulari et in aliis Ecclesiis ? II. An Rubricae et Decreta circa Missas de Requie privilegiatas respiciant etiam inisNr. 2143. Dubia circa absolutionem et missas de Requie pro S. Pontifice, lippo Ordinario et Imperatore.