Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XI.
Ill Aloisiiis Veccia, Alphonsus Eschbach, Bernardinus Klumpeb, Caietanus de Lai, Carolus Lombardi, Franciscus Xav. Wernz, Guillelmus Sebastianelli, Guillelmus Van Rossum, Laurentius Janssens, Maurus Kaiser, Petrus Armengaudius Valenzuela, Philippus Giustini, Pius de Langogne, Thomas Esser, Vincentius Fernandez y Villa. Cum autem, ut in quarta paragrapho edicitur, ea Sanctitatis Suae mens sit, ut universus episcopatus in gravissimum hoc opus, quod totius catholicae Ecclesiae bonum utilitatemque summopere spectat, concurrat atque conspiret, idcirco Beatissimus Pater mandat, ut singuli Archiepiscopi, auditis Suffraganeis suis aliisque, si qui sint, Ordinariis qui Synodo Provinciali interessé deberent, quamprimum, idest non ultra quatuor menses a receptis his Litteris, huic Sanctae Sedi paucis referant, an et quaenam in vigenti iure canonico, sua eorum- que sententia, immutatione vel emendatione aliqua prae ceteris indigeant. Insuper Summus Pontifex singularum nationum Episcopis facultatem tribuit, ut unum vel alium virum, sacrorum canonum ac theologiae scientia praestantem, ab eisdem Episcopis electum, atque ipsorum sumptibus alendum, Romam mittant, qui Consultorum coetui adscribi possit. Quodsi eis magis libuerit, poterunt item Episcopi singularum nationum unum ex illis designare, qui iam a Patribus Cardinalibus Consultores, ut supra, electi sint, eique sua desideria transmittere cum Consultorum coetu communicanda; vel etiam aliquem e sua natione nominare qui licet extra Urbem commorans, per epistolas Consultoribus adiutricem operam aliqua ratione praestet. Ut igitur huiusmodi Beatissimi Patris iussa praeficiantur, singuli Archiepiscopi consilia conferant tum primum cum suis Suffraganeis aliisque Ordinariis, si qui sint, qui Concilio Provinciali interessé deberent, tum postea cum ceteris Archiepiscopis eiusdem nationis, ut quam citius Sancta Sedes certior reddatur, quid hac de re communi consensu statutum fuerit. Dum haec Tibi nuntio, interim peculiaris observantiae meae sensus Tibi testor, ac manus humillime deosculor Eminentiae Tuae Romae die XXV. Martii 1904. humilmus et admus famulus verus R. Card. MERRY DEL VAL. PIUS PP. X. AD PERPETUAM REI MEMORIAM. In praecipuis laudibus Leonis XIII. fel. rec. decessoris Nostri quisque aequus rerum aestimator hoc ponit, quod is adolescentis Cleri studia ordinare convenienter temporibus agressus, sancti Thomae Aquinatis disciplinam in primis instauranda summa contentione curaverit. Etenim novo ingeniorum cursu commotus, quum videret genera quaedam philosophandi ac de gravioribus doctrinis disputandi invalescere, quae catholicae veritati nequaquam congruerent, mature occurrendum periculo censuit, quod inde alumnis sacrorum impenderet; eo magis quod statam rationem studiorum Ecclesiae judicio ac saeculorum usu probatam, animadverterat plurifariam ex cupidine Nr. 1789. De neoratio- nalismo. Breve ad Pontificiam Academiam Romanam s. Thomae Aquinatis de cultu philosophiae thomisticae provehendo.