Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XI.

109 XL PIUS PP. X. MOTU PROPRIO DE ECCLESIAE LEGIBUS IN UNUM REDIGENDIS. Arduum sane munus universae Eccle­siae regendae ubi primum, arcano divinae Providentiae consilio, suscepimus, praecipua Nobis mens fuit et quasi lex constituta, quantum sinerent vires, instaurare omnia in Christo. Hanc voluntatem vel primis encyelicis Litteris ad catholici orbis Antisti­tes datis patefecimus; ad hanc veluti metam omnes animi nostri vires hactenus intendi­mus ; huic principio coepta Nostra confor­manda curavimus. Probe autem intelligen­tes ad instaurationem in Christo ecclesia­sticam disciplinam conferre maxime, qua recte ordinata et ilorente uberrimi fructus deesse non possunt, ad ipsam singulari quadum sollicitudine studia Nostra animum­que convertimus. Equidem Apostolica sedes sive in Oecu- menicis Conciliis sive extra Concilia nun­quam intermisit ecclesiasticam disciplinam optimis legibus instruere pro variis tempo­rum conditionibus hominumque necessita­tibus. At leges vel sapientissimae, si dis­persae maneant, facile ignorantur ab iis qui eisdem obstringuntur, nec proinde, uti par est, in usum deduci possunt. Hoc ut incommodum vitaretur, atque ita ecclesia­sticae disciplinae melius consultum esset, variae sacrorum canonum Collectiones con­fectae sunt. Antiquiores praetereuntes, com­memorandum heic ducimus Gratianum, qui celebri Decreto voluit sacros canones non modo in unum colligere, sed inter se con­ciliare atque componere. Post ipsum Inno­centius III., Honorius III., Georgius IX., Ronifacius VIII., Clemens V. cum Joanne XXII., Decessores Nostri, Justinianeum opus imitati pro lure romano, collectiones authen­ticas Decretalium confecerunt ac promul­garunt, quibus postremis tribus cum Gra­tiani Decreto vel hodie corpus quod dicitur iuris canonici praesertim coalescit. Quod quum Tridentina Synodus et novarum legum promulgatio impar reddiderint, Pontifices Romani Gregorius XIII., Sixtus V., Clemens VIII., Renedictus XIV., animum adiecerunt sive adornandis novis corporis iuris cano­nici editionibus, sive aliis sacrorum cano­num Collectionibus parandis ; quibus novis­sime Collectiones authenticae decretorum accesserunt sacrarum quarundam Congre­gationum romanarum. Verum per haec si quid allatum est quo pro temporum adiunctis difficultates minuerentur, rei tamen haud satis prospi­citur. Ipsa namque Collectionum congeries- non levem difficultatem parit; saeculorum 17

Next

/
Thumbnails
Contents