Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

X.

97 caussa, caveant ne verba adhibeant, quae in populo aversionem erga superiores societatis ordines inspirare possint. Ne loquantur de vindicationibus et de iustitia, ubi de mera caritate agitur, ut supra fuit explicatum. Meminerint Iesum Christum universos vo­luisse homines vinculo mutui amoris devin­cire, qui est iustitiae perfectio unicuique officium imponens sese alterius bono im­pertire.1 Has fundamentales normas Nos motu proprio ac certa scientia deque apostolica auctoritate Nostra in qualibet earum parte innovamus, ac praecipimus ut omnibus Coetibus, Circulis et Unionibus catholicis cuiuscumque naturae et formae transmit­tantur. Huiusmodi sodalitates dictas normas spectabiles in suis aedibus habere debent easque saepe in suis comitiis perlegere. Decernimus praeterea, ut diaria catholica eas integre publicent seque easdem obser­vatura declarent; atque facto ipso obser­vent: si secus fecerint severe moneantur, ac si post monitionem se non emendaverint, ab ecclesiastica auctoritate prohibeantur. Quoniam vero nihil prosunt verba omnis- que actio, si exemplo ipsa iugiter non praeveniantur, comitentur ac subsequantur; necessarius character, qui refulgere debet in omnibus membris cuiuscumque catholicae societatis, est fidem aperte declarare per vitae sanctimoniam, morum puritatem legum­que divinarum et ecclesiasticarum religiosam observantiam. Idque tum quia est officium christiani hominis, tum etiam ut is, qui ex adverso est, vereatur nihil habens malum dicere de nobis.1 2 Harum sollicitudinum Nostrarum pro communi bono catholicae actionis, praeser­tim in Italia, Deo fortunante, uberes felices­que fructus speramus. Datum Romae apud s. Petrum die 18 Decembris 1903, Pontificatus Nostri anno primo. PIUS PP. X. Quum ex Caeremoniali Episcoporum et ex pluribus Sacrorum Rituum Congrega­tionis decretis, non obstante consuetudine, permitti nequeat, ut feriis IV., V. et VI. Maioris Hebdomadae cantentur simul cum sono organi et aliorum instrumentorum la­mentationes, responsoria et psalmus Mise­rere ac reliquae liturgicae partes, Rmus Dims Guidus Salvioni Canonicus decanus et vicarius de choro ecclesiae primatialis Pisanae, haec probe noscens, ab eadem Sacra Congregatione sequentium dubiorum solutionem humiliter efflagitavit, nimirum : I. An in ecclesia priinatiali Pisana, feriis supradictis, attenta antiqua consuetu­dine, tolerari possit, ut cantus lamentationum, responsoriorum et psalmi Miserere fiat simul cum instrumento harmonium et aliis in­strumentis sine strepitu, a corda, violini, viole, contrabassi nuncupatis? II. Et quatenus negative ad I., an sal­tem tolerari possit in casu sonus tantum instrumenti harmonium? Et Sacra Rituum Congregatio, ad rela­tionem subscripti Secretarii, audito Rmo Dno Archiepiscopo Pisano, et exquisita sen­tentia Commissionis Liturgicae responden­dum censuit: Negative ad utrumque, iuxta Caeremoniale Episcoporum Lib. I. Cap. XXVII. et decreta 2959 Taurinen. 11 Sept. 1847 ad I. 3804 Goana 16 Iunii 1893 ad II. et 4044 Bonaären. 7 Iulii 1899 ad I. Atque ita rescripsit et servare manda­Nr. 1372. Usus pulsandi instrumenta musica penes cantum La­mentationum prohibetur. Decretum hoc generale esse declaratur. 1 Cit. Instruet. 2 Tit. II. 8.

Next

/
Thumbnails
Contents