Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
X.
95 patronatus pueris tutandis. Sed principem ! locum obtinent sodalitia artificum.“1 XII. Ad hunc finem praesertim dirigitur actio popularis Christiana seu democra- tia Christiana, multis atque variis suis operibus. Haec vero democratia Christiana eo debet sensu intelligi, qui fuit a suprema auctoritate declaratus, quique alius omnino ab illo existens, qui democratiae socialis nomine venit, instar fundamenti habet fidei ethicesque catholicae principia, atque illud imprimis, ut „ius potiundi possidendi iubeat esse integrum.“1 2 XIII. Praeterea democratia Christiana nunquam ad politica detorqueri debebit neque partibus finibusque politicis servire unquam ; non enim hoc est eius pensum; sed esse debet actio benefica ad populi subsidium, in hire naturae evangelicisque praescriptis fundata.3 (Democratici christiani Italiae omnino abstinere tenentur a quacumque politica actione quae in praesentibus circumstantiis, 1 Encycl. Rorum novarum. 2 Encycl. Graves de communi. 3 Ib. et Instruet, cit. S. C. super Neg. Eccl. Extraord. — Neque ideo actio popularis Christiana nimis coarctatur, quinimmo, si recte ad Sedis Apostolicae documenta exigatur, ea satis late patet; ut immortalis memoriae Leo XIII ad Archiepiscopum Mechliniensem die 10 Iui. 1895 scribebat. „Haec enim causa, inquit, non uno se modo recte considerantibus praebet. Attinet ea quidem ad bona externa, sed ad religionem moresque inprimis attinet, atque etiam cum civili legum disciplina sponte copulatur; ut denique ad iura et officia omnium ordinum late pertineat. Evange- lica porro iustitiae et caritatis principia a Nobis revocata quum ad rem ipsam usumque vitae transferuntur, multiplices privatorum rationes attingere necesse est.“ Hinc sequitur 1. quod in programmatibus, disquisitionibus atque diariis democratico-christianis eae quaestiones tractari queunt, quae ad iustitiae triumphum caritatisque exercitium erga populum conducere possunt. Sequitur 2. quod diaria democratico-christiana notitias iudiciaque edere possunt quoad facta opinionesque politicas, quin tamen Ecclesiae nomine loqui affectent, neque proprias opiniones in rebus liberae disceptationis aliis perscribere velint, ac si catholici veri non essent qui aliter sentirent. — Cf. Nunt. Rom. Yol. XIV. p. 169, atque cit. Instr. ob rationes altissimas, omnibus catholicis prohibetur.)1 XIV. In suo munere explendo democ- ratica Christiana strictissime tenetur ab ecclesiastica dependere auctoritate, plenam exhibendo Episcopis eorumque personam gerentibus subiectionem seu obedientiam. Non est zelus remunerandus neque sincera pietas res utut pulchras bonasque aggredi, si a proprio Pastore minime fuerint probatae .2 (XV. Ut eiusmodi actio democratico- christiana communi conspiratione procedat in Italia ab Instituto illo quod a Congressibus Coetibusque catholicis audit, est moderanda ; quod in tot annis laudabilium laborum tam bene de Ecclesia meruit; cuique Pius IX. ac Leo XIII. s. m. curam demandarunt communis catholicorum actionis, auspicio et ductu sacrorum Antistitum, temperandae.)3 XVI. Catholici scriptores in iis omnibus quae religionis bonum Ecclesiaeque in civilem Societatem actionem attingunt, penitus subiacere debent, intellectu ac voluntate, quemadmodum omnes alii fideles, propriis Episcopis Romanoque Pontifici. Cavere praecipue debent, ne Sedis Apostolicae de quocumque gravi argumento indicium praeveniant.4 XVII. Scriptores democratico-christiani, uti omnes catholici scriptores, subiicere debent praeviae Ordinarii censurae scripta omnia, quae respiciunt religionem atque ethicen Christianam et naturalem, vi Constitutionis Officiorum ac munerum (art. 1 Cit. Instruet. Quod tamen ad solam spectat Italiam. 2 Encycl. Graves de communi. — Cf. encycl. Nobilissima Gallorum gens diei 8 Febr. 1884; epistolam Est sane molestum ad Archiepiscopum Turonensem diei 17 Dec. 1888. 3 Cit. Encycl. Graves de communi. 4 Cit. Instruet.