Circulares literae dioecesanae anno 1903 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
I.
CIRCULARES DIOECESANAE. i. LAUDETUR JESUS CHRISTUS! PR« Ar, c£ °stro leo^‘ Nr. 71. Jubilaeum Augustissimi Pontificis episcopale et papale. Exultet animus et triumphet oratio, quia exaudivit Deus preces nostras et fecit nobiscum misericordiam suam. Pastor etenim et Magister catholici nominis, Augustissimus Pontifex Leo P. P. XIII., cui annum a sua creatione vicesimum quintum auspicanti fausta quaeque ominati sumus et pro cuius incolumitate oratio sine intermissione fiebat ab Ecclesia ad Deum: non tantum sospes est atque vegetus, verum renovata velut aquilae iuventute, mox susceptae episcopalis consecrationis natalem sexagesimum, Summi Pontificatus autem vicesimum quintum celebrabit. Qualem et quantum Dei Ecclesia habeat in augustissima Leonis P. P. XIII. persona pontificem, alias iam docuimus in literis anno superiori datis, quem vivum Divinae Providentiae miraculum diximus. Nec immerito, si provectam Papae regnantis aetatem et pontificatus insolitam spectemus diu- turmitatem. Caeterum, qui catholico gloriamur nomine, quique a Doctore gentium didicimus Christum in sempiternum diligere Ecclesiam, velleque illam sihi exhihere gloriosam, persuasum tenemus, Deum Romano Pontifici tam longam vitam tamque diuturnum summi sacerdotii cursum propter Ecclesiam et in bonum reipublicae praesertim sacrae concessisse. Sane, Leo P. P. XIII., qui inde ah exordiis summi Á % 1