Circulares literae dioecesanae anno 1903 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
IV.
16 Nr. 893. Allocutio Sanctissimi die 20 Februarii habita ad peregrinos. Venerabiles fratres, dilecti filii! Quod haec apostoliéi muneris longinquitas uno post beatum Petrum exemplo Nobis contigit, sane nil tale meriti, divinae bonitatis memorabile ac singulare beneficium Nobiscum agnoscite. Quandoquidem, si itinera flexusque naturae usitati spectentur, quota spes erat ut Nobis inter extrema senectutis hodiernus illucescerit dies? Atque illius summi Principis atque omnia moderantis Dei in hoc etiam providentia apparet, quod auspicato contigit ut per occasionem privati eventus maiorem flammam pietatis multi ubique gentium conciperent. Quippe multitudo ingens gratulantium Nobis et fausta comprecandum hoc tempore, nequaquam Nos privatim, sed personam, quae geritur a Nobis, contemplantur animo et colunt. Id ipsa hodie testatur praesentia vestra : nam si convenire tam frequentes in hunc locum obsequii causa placuit, quid magis pepulit animum, quam imago Petri? Immo vero haec ipsa munera, communis populorum pietatis non vulgare testimonium, Corona tergemina, Claves mysticae, nihil nisi vim ac maiesta- tem romani Pontificatus loquuntur. Nec absimilem significationem habet percussum memoriae causa numisma insigne, et quidquid collatum undique ad opera templi Lateranensis fuit: voluntas enim honorandi Pontificis impulit ad liberalitatem. His ex rebus, propter id maxime quod in honorem vertunt Domini nostri Dei, tempestivum solatium inter amara curarum percipimus. Amanter ergo, quotquot heic adestis, complectimur, vos in primis, dilecti filii, agendae magnificentius celebritatis auctores et principes. Singulare studium vestrum curasque hac de causa ultro susceptas grato animo prosecuturi sumus et memori. Haec vero a Nobis tamquam mandata novissima accipite mentibusque insculpite universi, salutem non nisi in Ecclesia, instrumentum salutis praevalidum ac perpetuum in Pontificatu romano Dei iussu esse quaerendum. Eme et Revme Domine. Postquam litteras tuas die XII. huius mensis ad me datas excepi, non praetermisi tradere Summo Pontifici adjunctam illis epistolam, quae Eidem destinabatur, et Circularia scripta a te transmissa. Iussu igitur Beatissimi Patris significare tibi propero vota tua ac sensus a te patefactos pergrata accidisse Sanctitati Suae, quae illud etiam est gavisa, obsequium tuum cum obsequio universae Strigoniensis Archidioe- cesis fuisse sociatum. Quapropter Summus Pontifex peramplas tibi ac fidelibus tuis gratias agens, petitam benedictionem peramanter impertit, iliaque omnia bona, quae occasione Jubilaei Pontificalis Eidem estis adprecati, vobis omnibus vicissim ominatur. Dum te de hisce reddo certiorem, existimationis meae sensa tibi testor, ac manus humillime deosculatus, me profiteor Eminentiae Tuae Romae 22. Februarii 1903. Hummum et addmum famulum verum M. Card. Rampolla m. p. Emo ac Revmo Domino Claudio Card. Vaszary Archiep. Strigoniensium Budapes- tinum. Pázmány Carolus ins. collég, ecclesiae Posoniensis Canonicus die 24 Febr. a. c. fatis functus est, anno aetatis 59. sacerdotii 36., cuius animam piis ad aram suffragiis devoveo. Nr. 850. Augustissimus Pontifex gratias agit pro votis et omnibus benedictionem aposto- licam impertit. Nr. 835. Obitus Pázmány Caroli Canonici.