Circulares literae dioecesanae anno 1903 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XX.

183 Nr. 4488. Cardinalis gratias agit pro votis. Nr. 4486. Preces post Missam a s. m. Leone XIII. prae­scriptae ad­huc sunt re- citanuae. Vota a plurium Districtuum V. A. Diaconis multisque aliis Venerabilibus Frat­ribus flliisque carissimis recurrente divi mei Patroni festo oblata summo me gau­dio affecerunt, quandoquidem veri obsequii et filialis erga Archipraesulem reverentiae pignus in illis conspexerim. Grati igitur animi sensu ductus, affectu paterno fausta et felicia quaeque vobis adprecor, copiosam Dei benedictionem laboribus vestris exo­rando. CATALAUNEN. Rmus Dominus Michael Andreas Latty Episcopus Catalaunensis a Sacra Rituum Congregatione sequentis dubii solutionem humiliter expetivit; nimirum: An preces post Missam a Summo Pon­tifice Leone XIII. praescriptae, adhuc, ipso defuncto, dicendae sint? Et Sacra eadem Congregatio, referente subscripto Secretario, audito voto Commis­sionis Liturgicae, omnibusque mature per­pensis rescribendum censuit: Affirmative. Atque ita rescripsit, die 11. Septembris 1903. M. Card. MOCENNI L. f S. D. Panici, Archiep. Laodicen., Secret. Gloriosissime regnans Summus Pon­tifex Pius X. erga humillimam propositionem meam benignissime renovare dignatus est sequentes distinctiones, quibus concernentes Dilecti Fratres prius jam gaudebant. Nomina- tim titulo camerarii suae Sanctitatis con­decorati sunt: Josephus Bergmann, Paulus Novák Canonici E. Coli. Posoniensis. Item: Georgius Andor, Adalbertus B rez nay, Julius Dezseőffy, Alexander Ernszt, M i eh a el Krizsán, Julius Machovich, Emericus Majer, Joannes Purt. Capellanos suos nominavit Beatissimus Pater: Franciscum Bleszkány, Ignatium Számord et Guilelmum Zelliger. T enore rescripti exc. ac reg. hung. Cult, et Pubi. Institutionis Ministerii dto 11. Octobris a. curr. sub Nr. 76,758. emanati, clementissima Suae Majestatis Regis Apos­toliéi resolutione ratihabita ad humillimam meam propositionem graduali in collég, capi­tulo Tirnaviensi: Concilia Aemilii in Can­torem, Morva Nicolai canonici senioris in Custodem promotione, stallum Canonici Nr. 4121. Gradualis promotio in collég, capi­tulo Tirna­viensi ad S. Nicol. Eppum. et concursus pro beneficio Süttő. 30

Next

/
Thumbnails
Contents