Circulares literae dioecesanae anno 1903 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVIII.

173 tantum, qui sacris se addixerunt, sed uni­versos prorsus fideles rationibus Dei et ani­marum adlaborare oportet: non marte utique quemque suo atque ingenio, verum semper Episcoporum ductu atque nutu; praeesse namque, docere, moderari nemini in Eccle­sia datur praeter quam vobis, quos Spiri­tus Sanctus posuit inegere Ecclesiam Dei} — Catholicos homines, vario quidem con­silio at semper religionis bono, coire inter se societatem, Decessores Nostri probavere iamdiu bonaque precatione sanxerunt. In­stitutum porro egregium Nos etiam lauda­tione Nostra ornare non dubitamus, opta- musque vehementer ut urbibus agrisque late inferatur ac floreat. Verumeninivero consociationes eiusmodi eo primo ac potis­simum spectare volumus, ut quotquot in illas cooptantur Christiano more constanter vivant. Parum profecto interest quaestiones multas subtiliter agitari, deque iuribus et officiis eloquenter disseri, ubi haec ab actione fuerint seiugata. Postulant enim actionem tempora; sed eam quae tota sit in divinis legibus atque Ecclesiae praescriptis sancte integreque servandis, in religione libere aperteque profitenda, in omnigenae demum caritatis operibus exercendis, nullo sui aut terrenarum utilitatum respectu. Illustria eius­modi tot Christi militum exempla longe magis valitura sunt ad commovendos ani­mos rapiendosque quam verba exquisitae- quae disceptationes; fletque facile ut, abiecto metu, depulsis praeiudiciis ac dubitationi­bus, quamplurimi ad Christum traducantur provehantque ubique notitiam eius et amo­rem; quae ad germanam solidamque bea­titatem sunt via. Profecto si in urbibus, si in pagis quibusvis praecepta Dei tene­buntur fideliter, si sacris erit honos, si fre­quens sacramentorum usus, si cetera custo­dientur quae ad Christianae vitae rationem pertinent; nihil admodum, Venerabiles Frat­res, elaborandum erit ulterius ut omnia in Christo instaurentur. Neque haec solum coelestium bonorum prosequutionem spectare existimentur: iuvabunt etiam, quam quae maxime, ad huius aevi publicasque civita­tum utilitates. His namque obtentis, opti­mates ac locupletes aequitate simul et ca­ritate tenuioribus aderunt, hi vero afflictio­ris fortunae angustias sedate ac patienter ferent; cives non cupiditati sed legibus pa­rebunt ; principes et quot-quot rempublicam gerunt, quorum non est potestas nisi a Deo,1 vereri ac diligere sanctum erit. Quid plura? Tunc demum omnibus persuasum fuerit debere Ecclesiam, prouti ab auctore Christo est condita, plena integraque liber­tate frui nec alienae dominationi subiici; Nosque, in hac ipsa libertate vindicanda, non religionis modo sanctissima tueri iura, verum etiam communi populorum bono ac securitati prospicere. Scilicet pietas ad omnia utilis est:2 3 4 eaque incolumi ac vi­gente, sedebit reapse populus in pleni­tudine pacis} Deus, qui dives est in misericordia} hanc humanarum gentium in Christo lesu instaurationem benignus festinet; non enim volentis opus neque currentis, sed mi­serentis est Dei.5 Nos vero, Venerabiles Fratres, in spiritu humilitatis,6 quotidiana et instanti prece id ab Eo contendamus ob lesu Christi merita. Utamur praeterea prae- sentissima Deiparae impetratione: cui con­ciliandae Nobis, quoniam has litteras die 1 Rom. XIII. i. 2 I. Tim. IV. 8. 3 Is. XXXII. 18. 4 Ephes. II. 4. 5 Rom. IX. 16. « Dan. III. 39. 1 Act. XX. 28.

Next

/
Thumbnails
Contents