Circulares literae dioecesanae anno 1903 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVIII.
168 rationem traduxerit et memoriam sui nominis factis praeclarissimis consecrarit ? — Dein, ut praetereamus cetera, terrebat Nos, quam quod maxime, ea quae modo est humani generis conditio afflictissima. Quem enim lateat, consociationem hominum gravissimo nunc, supra praeteritas aetates, atque intimo urgeri morbo ; qui in dies ingravescens eamque penitus exedens ad exitium rapit? Morbus qui sit, intelligitis, Venerabiles Fratres; defectio abscessioque a Deo: quo nihil profecto cum pernicie co- niunctius, secundum Prophetae dictum:1 Quia ecce, qui elongant se a te, peribunt. Tanto igitur malo, pro pontificali munere quod demandabatur, occurrendum esse Nobis videbamur; arbitrabamur enim Dei iussum ad Nos pertinere: Ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas et destruas, et aedifices et plantes;2 verum conscii Nobis infirmitatis Nostrae, negotium, quod nihil simul haberet morae et difficultatis plurimum, suscipere verebamur. Attamen, quoniam numini divino placuit humilitatem Nostram ad hanc amplitudinem potestatis provehere; erigimus animum in eo qui Nos confortat, Deique virtute freti manum operi admoventes, in gerendo pontificatu hoc unum declaramus proposito esse Nobis instaurare omnia in Christo,3 * ut videlicet sit omnia et in omnibus Christus.11 — Erunt profecto qui, divina humanis metientes, quae Nostra sit animi mens rimari nitantur atque ad terrenos usus partiumque studia detorquere. His ut inanem spem praecidamus, omni asseveratione affirmamus nihil velle Nos 1 Ps. LXXII. 27. 2 Ierem. I. 10. 3 Ephes. I. 10. * Coloss. III. 11. esse, nihil opitulante Deo, apud consociati- nem hominum futuros, nisi Dei, cuius utimur auctoritate, administros. Rationes Dei rationes Nostrae sunt; pro quibus vires omnes vitamque ipsam devovere decretum est. Unde si qui symbolum a Nobis expetant, quod voluntatem animi patefaciat; hoc unum dabimus semper: Instaurare omnia in Christo! Quo qnidem in praeclaro opere suscipiendo urgendoque illud Nobis, Venerabiles Fratres, alacritatem affert summam, quod certum habemus fore vos omnes strenuos ad perficiendam rem adiutores. Id enim si dubitemus, ignaros vos, non sane iure, aut negligentes putaverimus nefarii illius belli, quod nunc, ferme ubique, commotum est atque alitur adversus Deum. Vere namque in Auctorem suum fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania;1 ut communis fere ea vox sit adversantium Deo: Recede a Nobis.2 Hinc extincta omnino in plerisque aeterni Dei reverentia, nullaque habita in consuetudine vitae, publice ac privatim, supremi eius numinis ratio: quin totis nervis contenditur omnique artificio, ut vel ipsa recordatio Dei atque notio intereat penitus. Haec profecto qui reputet, is plane metuat necesse est ne malorum, quae supremo tempore sunt expectanda, sit perversitas haec animorum libamentum quoddam ac veluti exordium; neve filius perditionis, de quo Apostolus loquitur,3 iam in hisce terris versetur. Tanta scilicet audacia, eo furore religionis pietas ubique impetitur, revelatae fidei documenta oppugnantur, quaeque homini cum Deo officia intercedunt tollere delere prorsus praefracte i Ps. ii. i. . 2 lob. XXI. 14. 3 n. Thess. II. 3.