Circulares literae dioecesanae anno 1903 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

III.

10 functionem celebrandi, deinceps erit indu­cenda, pro duplici nempe professione vo­torum Simplicium et votorum Solemnium, spectabitne ad Episcopos (aut ad Superiores Generales quoad monasteria exempta) cae­remonias servandas et formulam a profi- tentibus exprimendam determinare? Quae- tenus affirmative, quaenam in praxi erit norma generatim sequenda? quatenus nega­tive, coeremoniale seu rituale erit impetran­dum ab ista S. Congregatione Sacrorum Rituum? II. Quaestio. In numero VIII Decreti recognoscitur capitulum monialium pro admittendis ad professionem Solemnem illis, quae congruo tempore in professione votorum Simplicium permanserunt. Porro, buiusmodi capitulum eritne necessario faciendum illis in Com­munitatibus in quibus de acceptatione, de vestitione et de professione alumnarum ca- pitulariter agitur? Quod si fieri absolute debeat, sufficientne pro aliqua a professione excludenda quod moniales capitulares sec­reto suffragia contraria conferant, aut ne- cesse erit ut qualibet monialis suffragii contrarii rationem expresse declaret, expo­nendo nempe graves causas quae dimis­sionem suadere seu exigere videantur, S. Sedis iudicio subiiciendas ? Ratio dubitandi ex eo oritur, quod peracta professione sim­plici. Communitas religiosa non est amplius libera retinendi aut dimittendi alumnam, sed res, pleno iure ad supremam Ecclesiae auctoritatem spectat. III. Quaestio. Num. VII. Decreti, declaratur professas votorum Simplicium choro intesse debere, quatenus vero legitime impediantur, quo­minus choro intersint, ad privatam officii recitationem non obligari. Quid vero si qua a Choro abstineat absque legitimo impedimento? Quae ita se gerat, negligen- tiae notam coram sororibus, et, quod ma­gis est, culpae maculam coram Deo vide­tur incurrere. At obligata ne erit Divinum Officium privatim recitare? IV. Quaestio. Num. X. Decreti statuitur dotem esse solvendam ante professionem votorum sim­plicium. -— Num. VI. professis votorum simplicium omnes favores spirituales indul- gentur quae competunt professis votorum solemnium, nec non omnia suffragia si morte praeveniantur. Num. XII. decernitur ad dimittendas a Monasterio votorum simplicium professas, recurrendum esse in singulis casibus ad S. Sedem. Quae hisce in locis sanciuntur nul­lam difficultatem praeseferunt pro iis Ordi­nibus aut Institutis, in quibus hucusque unica observata est votorum professio. Ast adsunt Religiosae Familiae quae, iuxta re­gulas adprobatas a S. Sede, duplici pro­fessione, simplici et solemni, utuntur. Quid sane si ad tramites constitutionum huius modi Institutorum, aut dos solvenda esset ante professionem solemnem, aut privilegia (praesertim pia post mortem suffragia) pro monialibus votorum simplicium essent mi­nora, aut (quod potius videtur) Superiorissa Generalis haberet facultatem dimittendi professam votorum simplicium? Quae in privatis numeris enunciantur, suntne prae­ceptiva pro omnibus omnino Institutis vo­torum solemnium, aut exceptionem patiun­tur relate ad Ordines seu Instituta quae speciales dispositiones quoad praedicta, habent sive in regula sive in constitutio­nibus. Sacra Congregatio Emorum ac Rev-

Next

/
Thumbnails
Contents