Circulares literae dioecesanae anno 1903 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XV.
J k Asperrima illa conditio Venerabiles ac Dilectissimi Fratres, qua temporibus nostris societas civilis et Ecclesia Christi fere ubique versatur, gravissimum certe Summo Pontifici imponit onus. Omni itaque studio curemus, ut grave pondus hisce praeprimis turbulentis temporibus Ecclesiam regendi a Summo Pontifice animo intrepido susceptum allevemus. Supplices pro incolumitate Ejus ad Deum tendamus manus, adhaereamus fide firmissima petrae inconcussae : Ecclesiae Romanae, quae inviolabile servat Catholicae Fidei depositum, ut errorum tenebris discussis lux veritatis mentibus omnium illucescat hominum, omniumque dirigat gressus. Studeamus devotione et obsequio filiali strictissimam mandatis Vicarii Christi praestare obedientiam, ut aeternarum veritatum vigor omnes permeat homines, Romae, die 4. Aug., 1903. arescentes reficiat animos, depressasque erigat mentes. Ut autem Deus precibus fidelium exoratus jugiter praesens Reatissimo Patri adsit, ministerii eius tempora feliciter disponat, commissumque ei gregem ad optatum tranquillitatis portum dirigat ac perducat: hisce statuimus et mandamus, ut praeter ea, quae prioribus litteris nostris decrevimus, in omnibus ecclesiis paro- chialibus capellisque publicis, in quibus cultus divinus peragi solet, in festo Assumptionis B. Mariae Virginis i. e. 15-a Augusti, populo e sacro suggestu praemonito et convenienter instructo in cultu divino pomeridiano coram exposito SS. Sacramento quinque decades Rosarii B. M. V. loco litaniarium pro felici Beatissimi Patris regimine recitentur. Claudius Card., AEppus.