Circulares literae dioecesanae anno 1903 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIII.

126 cum unica tantum oratione. (Vide Direc­torium Adioec. pag. 22. nota ad diem 20 Febr.) Post Missam decantetur Hymnus Ambr. cum Vers, et Or. suis, campanis in turri interim sonantibus. 3. In reliquis ecclesiis gratiarum actio pro felici electione Pontificis aut eadem die, qua in cathedrali, aut vero sequenti Do­minica solemniter peragi poterit, prout DD. parochi opportunum iudicaverint. Missa tamen ut in cathedrali nequaquam cele­brari potest, sed sumatur alia votiva sole mnis e. gr. de S. S. Trinitate, aut Magna Domina. Pro solemni hac gratiarum actione civiles ac militares magistratus necnon soda­litates catholicae ac corporationes et omnes fideles invitandi erunt. 4. In Canone Missae abhinc addatur nomen recens creati Pontificis. His ita dispositis, significo vobis Ven. ac Dilectissimi Fratres commissurum me proximis diebus itineri ad aeternam Urbem, ubi rei gravissimae, electioni nempe summi Pontificis incumbere debebo. Antequam tamen viam hanc arriperem, omnes vos Deo optimo, me autem ferven­tibus vestris precibus commendo. Interim „gratia vobis et pax a Deo nostro et Domino Jesu Christo.“ (Rom. I. 7.) Datum in Balatonfüred, die 21. Julii 1903. Claudius Card., AEppus.

Next

/
Thumbnails
Contents