Circulares literae dioecesanae anno 1903 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XII.

114 met non raro ad sacrilegum proiectae scelus humaniores litterae. Hinc si modo circum- spicias, velut pactam destinatamque passim dixeris institutorum catholicorum cladem: ita multi sunt., qui adversus ea et privatim et publice, vel per occultum et in speciem lenius, vel per apertam vim et sine modo grassantur. Refugit mens introspicere, quo denique ista sint, ni Deus iuvet, evasura consilia. Quid enim boni, quid spei relin­quitur iis, qui parta per Jesum Christum beneficia sponte repudiarint? Isthaec qui­dem eripere usquequaque et funditus hu­mano generi beneficia non magis homines possunt, quam decreta frustrari voluntatem­que omnipotentis Dei: at vero per super­biam et pervicacia utique possunt aditum ianuamque magnis iacturis patefacere, qua­rum caussa multitudo ingens de sempiterna salute periclitatur. His late incumbentibus malis, si voluntas est peiora praevertere, perfugium praesidiumque in benignitate di­vina quaeratur. Ab Ipso potissimum Jesu Christo contendere debemus, ut opus in terris suum, hoc est redemptionis bene­facta, custodire tuerique in perpetuum ve­lit, nec diripi hereditatem suam ulla ex parte patiatur. Communis omnium caussa agitur: omnes propterea, quotqot ubique numerantur, qui fidem avitam diligunt et salvi esse volunt, ad preces humiles et supplices excitandi sunt. Nos vero, ne quid praetermittamus quod conducibile saluti vi­deatur, dare publice litteras in eam rem, quae dicta est, constituimus: proximeque dabimus, spe praecipua in eo reposita, cuius numini parent omnia. Referre ad vos de negotio debemus, quod sane ut expediatur hodierno die, Ecclesia Antiochena Graecorum Melchitarum requirit. Hanc in viduitate reliquerat Pat­riarcha suus, venerabilis frater b. m. Petrus Geraigiri, superiore anno morte sublatus. Quod igitur facte opus erat, catholici eadem natione Episcopi, ut de successore decer­nerent, in Synodum more institutoque ve­teri convenere. In aedibus Seminarii de Ain-Traz Synodus habita. Die autem vice­simo octavo Tunii an. MDCCCII. consentien­tibus omnium suffragiis et acclamatione in demortui locum dixere Patriarcham ven. fratrem Cyrillurn Geha Arcliiepiscopum Alep- pensem, Vicarium apostolidon Patriarcha­lem. Mox Episcopi suffragatores supplican­dum Nobis curavere, ut electum Patriarcham rite confirmare sacrique honore Palli affi­cere placeret. Eadem electus suppliciter ro­gavit, facta, ut assolet, catholicae fidei pro­fessione. Rem totam ad cognoscendum, sententiamque dicendam delegavimus ad sacram Congregationem christiano nomini propagando, negotiis ritus orientalis prae­positam, quae caussa probe perpensa, pos­tulatis annuendum censuit. — Venerabilem fratrem Cyrillurn Geha ornamentis animi praeditum esse constat non paucis nec vul­garibus. Varia ille excultus doctrina, integri­tate vitae morumque suavitate praestans, Episcoporum collegarum suorum oponione maxime floret. Idem in archiepiscopatu Aleppensi gerendo virtutem ac prudentiam suam probavit; ideoque explorata spes est, futurum ut altiore etiam in gradu locatus communem expectationem digne expleat. Has ob caussas, de sententia sacrae Con­gregationis supra dictae, eumdem venera­bilem fratrem in Patriarcham Antiochenum Graecorum Melchitarum confirmandum, ei- que Pallium de corpore beati Petri sumptum conferendum iudicavimus. Itaque auctori­tate omnipotentis Dei, sanctorum Aposto­lorum Petri et Pauli et Nostra, confirma­mus et approbamus electionem seu postula­tionem a venerabilibus fratribus Episcopis

Next

/
Thumbnails
Contents