Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VIII.

67 Vili. Nr. 1850. Novendialis supplicatio ad Spiritum S. pro dissidentium conversione maturanda inculcatur. Eminentissime Princeps, Ad fovendum in Christiano populo pie­tatis studium erga divinum Spiritum, Sanc­tissimus Dominus Noster Leo PP. XIII. die IX. Maii an. MDCCCXCVII. ad universos episcopos, uti nosti, Litteras dedit encycli- cas Divinum illud munus, apostolicae caritatis sapientiaeque plenas. Plura in ipsis Beatissimus Pater de mysterio Trinitatis augustae, ac praesertim de praesentia et virtute mirifica Spiritus Sancti opportune edocuit: tum omnes e clero, nominatiinque concionatores sacros animarumque curatores maiorem in modum hortatus est, ut quae ad Spiritum Sanctum pertinent, diligentius atque uberius Christi­ano populo traderent. Quo magis enim excitetur vigeatque in animis de Ipso fides, eo facilius Christiani homines assuescent divinum Paraclitum, altissimi donum Dei, et amare ardentius et impensius implorare. — Adventantibus insuper sacrae Pente­costes sollemnibus, Summus ipse Pontifex per easdem litteras decrevit et mandavit ut per orbem catholicum universum supplicatio novendialis in omnibus curialibus templis, et si Ordinariis locorum utile videretur, in aliis etiam templis sacrariisve fieret. Plura demum de thesauro Ecclesiae benigne in perpetuum largitus est sacrae indulgentiae munera, etiam per octavam Solemnitatis a fidelibus lucranda. Iamvero Sanctitas Sua vehementer ex­optat ut quae tunc, momendo hortandoque edixit, ea perennes uberesque ad maiorem divini Spiritus gloriam afferant salutariter fructus. Hanc ipsam ob causam exemplar earumdem Litterarum, iussu eiusdem Bea­tissimi Patris, ad Te una mitto. — Quoniam vero decursu temporis, ut alicubi accidisse constat, a nonnullis existimatum est, decre­tum de ea novendiali supplicatione, ad supra dictum tantummodo annum MDCCCXCVII. spectasse, magni refert ut sit apprime cog­nitum, quae in memoratis litteris sunt praescripta, tum de eadem supplicatione tum de sacrae indulgentiae muneribus, pro singulis in perpetuum annis sancita fuisse. — Quam quidem novendialem supplicatio­nem eo magis Summus Pontifex vult om­nibus enixe commendatam, quod ad finem sane praestantissimum, scilicet ad matu­randum christianae unitatis bonum, de quo tantopere sollicita est Sanctitas Sua, eam ipsam praecipue ordinaverit. Haec habui quae mandato Augustissimi Pontificis Eminentiae Tuae perscriberem. Ipsa vero Sanctitas Sua spem certam fovet, j Episcoporum hac etiam in re navitati et in­12

Next

/
Thumbnails
Contents