Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VI.
45 Nr. 1714. Archisodali- tas s. et immaculati Cordis Mariae. animorum bonum et in Ecclesiae commodum statutam. Has ob causas spes est Nobis eximia, fore ut catholici gentis vestrae viri, quorum ea semper amplissima exstitit laus, ut et animo et mente cum Sede hac Apostolica mirifice cohaererent, secura cogitatione timorisque experte voluntate, iussa Nostra suscipiant, atque ea, qua par est pietate et obsequio prosequantur. Quae ut divina accedente gratia contingant, Benedictionem Apostolicam, benevolentiae Nostrae testem tum tibi impertimus tum omnibus tuae regionis episcopis atque universis fidelibus vigilantiae vestrae concreditis. Datum Romae apud S. Petrum die X. Aprilis anno MCMII. Pontificatus Nostri vi- cessinio quinto. LEO PP. XIII. S. CONGR. INDULG. Parisiensis. Decretum. Parisiis, in Templo Reatae Virgini des Victoires dicato, jam inde ab anno 1837 canonice erecta fuit pia sodalitas sub titulo sancti et Immaculati Cordis Mariae pro conversione peccatorum, quae haud multo post ab Aplica Sede ad gradum Archisodalitatis evecta est, cum facultate ceteras ejusdem nominis et instituti sodalitates sibi aggregandi eisque proprias indulgenitias communicandi. Quam grata hujusmodi societas exstiterit Deiparae Virgini, et quam salutares in Ecclesia fructus ediderit, id apprime comprobant spirituales gratiae, quas misericors Deus copiose elargiri dignatus est intuitu precum a confratribus ad peccatorum conversionem obtinendam coniunctim effusarum. Quamvis autem fere innumera Archi- sodalitas praedicta sibi similia sodalitia ad- iunxerit per universum catholicum orbem diffusa, nihilominus tractu temporis factum est ut nonnulli Episcopi directe facultatem petierint et obtinuerint erigendi in suis dioecesibus memoratam confraternitatem cum indulgentiis Parisiensi Archisodalitio a Romanis Pontificibus concessis, quin ab ipso aggregationem expeterent; quae proinde confraternitates, nullo servato unionis vinculo, in pluribus locis seiunctae manent ab ea, quae omnium mater et caput est. Quae agendi ratio, praeterquam quod inane reddit privilegium sodalitati principi collatum ceteras sibi aggregandi, aliud etiam secum fert non exiguum incommodum, defectum nimirum illius universalis con- iunctionis in persolvendis precibus, quae, procul dubio, divinae Bonitati maiorem vim facit, ut, Deipara opitulante, peccatores e coeno vitiorum ad salutis tramitem reducantur. Haec omnia animadvertens, hodiernus Emus Archiepus Parisiensis, SSrno Dno Nro Leoni Pp XIII preces subjecit ut his omnibus sua auctoritate providere dignaretur. Quae porro preces in audientia habita die 8-a labentis mensis ab infrascripto Cardinali Praefecto S. Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae relatas Sanctitas sua peramanter excipiens, decernendum mandavit ut sodalitates omnes ab Ordinariis erigendae sub titulo Sancti et Immaculati Cordis Mariae pro conversione peccatorum in posterum Indulgentiis non aliter perfruantur, quam sese aggregando Archisodalitati Parisiensi; quod vero attinet ad sodalitates alibi iam erectas cum Indulgentiis absque debita affiliatione, idem SSmus praecepit ut quamprimum sese eidem aggregent; quod quidem in Europae regionibus infra annum, extra vero, infra biennium, a die huius Decreti computandum, omnino erit exsequutioni mandandum.