Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
IV.
IV. Nr. 859. Transitus ex uno ad alium ritum. Roma, 31. Januarii 1902. lllme ac Rme Domine, Pergratum mihi est responsionem praebere dubiis propositis ab Amplitudine Tua ratione habita fidelium graeci ritus in ista dioecesi degentium. —- Cum primo loco quaeratur utrum illi possint admitti ad susceptionem S. Eucharistiae iuxta ritum latinum, preropportunum est diligenter observari quae ad rem praescripta sunt in Decreto heic adnexo. — Quod attinet ad secundum, quaenam scilicet servanda sint, quando iidem petunt veniam transeundi e proprio ad ritum latinum, retinendae sunt sequentes dispositiones: Singuli oratores qui transire cupiunt ex uno ad alium ritum debent expostulare veniam ab Ordinario a quo et ad quem, causas quae ritus mutationem suadent lideliter exponentes. Obtenta venia utriusque Ordinarii recurrere debent ad Apostolicam Sedem pro necessaria permissione. Interim Deum adprecor, ut Te quam diutissime sospitet. Amplitudinis Tuae Addictussimus Servus M. Card. Ledóchowski. Ant. Sanelli Gunola secrius. DECRETUM S. CONGREGATIONIS DE PROPAGANDA FIDE PRO NEGOTIIS RITUS ORIENTALIS. In variis catholici orbis regionibus, in quibus diversorum rituum fideles permixti inveniuntur, deplorandum sane est, saepe saepius nonnullos proprii ritus Ecclesia et sacerdote destitutos manere. Ex quo fit ut quidam ex illis propriae devotioni statis- facere, nec non Christianae vitae fervorem per Sacramentorum frequentiam conservare et augere desiderantes, ex difficultate S. Communionem sumendi in proprio ritu, a S. Sede privilegium communicandi in ritu alieno etiam extra casus a iure permissos continuo expostulent; alii vero quam plurimi propter eamdem rationem inducantur potius ad diuturnam Sacramentorum incuriam cum maximo eorum vitae spiritualis detrimento. Hisce recursibus ac malis effectibus permota haec S. Congregatio de Propaganda Fide pro negotiis ritus Orientalis per opportunum aliquod ac salutare remedium iisdem occurrere voluit. Hinc, de consilio Emmorum Patrum praedictae S. Congregationis SS. D. N. Leo PP. XIII., referente R. P. D. Augustino Archiep. Larissensi S. Congregationis 5