Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIV.
132 amicitiae, pignus ostenderes; Tu quae, instauratis duodeviginti apparitionibus, actis verbisque orandi et poenitendi necessitatem perpetuo commendasti, quibus praesidiis unice placabilem Deum conciliare possumus, eiusque iusta supplicia detorquere; Tu cuius suavissimae invitationes, toto orbe personantes, ad tuum Specum prodigiosum turbas innumerabiles filiorum tuorum acciverunt ; ecce o pia Domina nostra Lourdensis, ad pedes tuos procumbimus, et absque dubitatione bona cuncta et coelestia munera consequi confidimus te intercedente, cuius preces apud Deum numquam irritae dilabi possunt. Qui te diligunt, o lesu Christi Mater et Mater hominum divina, id prae ceteris donis enixe petunt, uti scilicet Deo fideliter in terris serviant, quo mereantur in coelis eum amare in aeternum. Audi nos, quaesumus, supplicantes hac die; ab inimicis salutis nostrae defende nos, imo etiam a nostra humana infirmitate; et una cum venia peccatorum elapsae vitae, nobis impetra usque ad exitum non peccandi propositum perseverans. Te deprecamur etiam ut in tuam tutelam parentes nostros recipias, coniunctos, amicos, beneficos; speciali autem cura eos qui a debitis religionis officiis misere desciverunt. Utinam resipiscant, et tuis fidelibus servis adnumerentur! Nostram denique patriam suppliciter tibi commendamus, uti ei bene facias. Multa quidem sunt quorum venia genti nostrae est imploranda. At vero, etsi in plurimis offendimus, numquam tamen optimi quique nostrorum asserere destiterunt Te unam et Matrem et Reginam nostram esse et fore: Tuque patriae nostrae signa praeclara charitatis rependisti; nec eam, uti confidimus, unquam deseres, postquam illam praecipuo favore tantisque beneficiis cumulasti. Dum corda nostra, nostrasque preces ante pedes tuos effundimus, o Domina nostra Lourdensis, o Immaculata Virgo, oblivisci nos nullo pacto possumus Sancti Patris nostri summique Pontificis, tum eiusdem ipsius, tum etiam Ecclesiae catholicae, quam Filius tuus divinus ei demandavit regendam in via salutis aeternae. Uti nos, ipse quoque in te spem omnem posuit. Ipsum protege, bona Virgo, fausta ei cuncta concede, in tot aerumnis positum robora et consolare, viresque adde regno summi Dei amplificando. — O Mater misericordiae esto nobis „Causa laetitiae“, ostende nobis et dona in hac vita Iesum Christum et in aeternitate. Arnen. Illme ac lime Domine! Quamvis probe sciat haec S. Congregatio de Propaganda Fide, ingentem provenire missionibus utilitatem ex ministerio Regularium; ita ut maxime in votis sit videre eorum domus ubique institui, curandum tamen est ut res ordinate et ad praestitutae disciplinae normam peragantur. Quam- obrem duxit Sacra Congregatio per praesentes litteras in memoriam Ordinariorum locorum a se dependentium revocare sententiam, quam ut communem hodie et cui favet passim rerum iudicatarum auctoritas, tradit Constitutio SSmi C. N. Leonis XIII.. quae incipit „Romanos Pontifices“ nempe : non licere Regularibus, tam intra quam extra Italiam, nova monasteria aut conventus sive collegia fundare, sola Episcopi venia, sed indultam quoque a Sede Apos- tolica facultatem requiri. Cui legi cum aul semper aut ubique obtemperatum non fuisse videatur, ideo eius observantiam voNr. 3564. Facultas condendi nova monasteria, sine Romani Pontificis venia, denegatur Episcopis. L [ l i l