Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XI.
— 109 quot quantisque insidiis aut corruptelarum illecebris pateat, optime norunt, quippe vivunt cum populo. Quodsi lesu Christi sensu abunde praediti, despectisque concertationibus politicarum partium, vobiscum una desudaverint, mirum quantum, auxili- ante Deo, efficient in multitudine, collustrandis veritate mentibus, animis comitate alliciendis, sollerti caritate afflictam tenuium fortunam sensim sublevando. — In quo multum sane adiumenti conferet Clero actuosa proborum industria laicorum : atque ita quicumque in sinu complexuque Ecclesiae matris alti eductique sunt, omnes, ut gratos filios addecet, honorem ipsius et decora tuebuntur. Ad id autem operis, debitum in primis maximique ad aeterna frugiferum, nemo non potest aliquod prodesse. Nam exculti doctrinis aut litteris homines possunt vulgandis in Ecclesiae defensionem scriptis, praesertim quotidianis; quod instrumentum perquam efficax in utramque partem, usitatissimum adversariis est: possunt patresfamilias, ver per se vel per praeceptores bonos impertiendis Christiana institutione liberis ; magistratus etiam quique populi personam gerunt, constantiam recte sentiendi virtutemque retinendo; omnes denique, nullo ad humana iudicia respectu, catholicos sese praestando. — Enim- vero sapienter sentire, generose velle, ordine contendere oportet ut cum maxime. Ordinis autem disciplinaeque caput est, obedienter et cum omni fide huius Apostolicae Sedis servare praescripta: ita ut sublatis opinionum dissidiis, illuc communiter tendatur, quod est commune propositum, lesu Christo in Ecclesia victori sternere iter. Id laborare catholicos, officium est: laborum exoptatum exitum Ille dabit, aman- tissimus idemque sapientissimus sponsae .suae immaculatae custos, de quo scriptum exstat: Iesus Christus heri, et hodie: ipse et in saecula.1 Ipsum igitur nunc quoque imploramus obsecramusque, qui atrocissimam pro humano genere mortem, immensum testatus amorem, ad expiandum oppetiit; quique mysticae navis sedens non visus gubernator in puppi, tot tantosque commotos fluctus potest uno nutu componere. Vosque, Vene- raciles Fratres, ad Ipsum eritis Nobiscum supplices, ut hac mole malorum civilem societatem levet; splendorem lucis suae ad eos afferat qui ignoratione potius quam voluntate improba Christianum nomen impugnant: robur alacritatemque novam bonis iniiciat: denique pacem et tranquillitatem communibus rebus, dominante rursus veritate ius- titiaque, maturet. Auspicem divinorum munerum vobis, Venerabiles Fratres, et gregi universo curis vestris concredito Apostolicam benedictionem peramanter impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die XIX. Martii anno MDCCCCII., Pontificatus Nostri vicesimo quinto. LEO PP. XIII. A m. kir. vallás- és közoktatásügyi MinistertŐl. — 30332/1902. szám. Vala1 mennyi főtiszt, egyházmegyei Főhatóságnak. A magyar nyelv kötelező tanítását a népoktatási tanintézetekben elrendelő 1879. évi XVIII. törvényczikk szigorú végrehajtása tárgyában a kir. tanfelügyelőkhöz egyidejűleg intézett körrendeletemet tudomás végett van szerencsém a főtiszt, egyház- megyei Főhatóságnak oly felkéréssel megküldeni, hogy a kormányzata alatt álló iskolai 2474. sz. A magyar nyelv tanitásáról. i Hebr. XIII, 8.