Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XI.

102 amplissimarum praesidibus rerumpublicarum, neque aliam ob caussam, quam quod po­tentatum obtinerent? His tot. tantisque vel prementibus ma­lis vel ingruentibus periculis, Nostrarum esse partium intelligimus, omnes quotquot sunt recte animati, eosque magis qui po­testate antecellunt, cohortari, denuo atque adeo obtestari, idonea velint, quae suppe­tunt, remedia attendere, eaque vigilanter nervoseque properent adhibere. Principio autem illa quae sint, quantaque polleant virtute considerandum est. — Libertatis quidem praedicari commoda audivimus mag- nificeque eius laudari virtutem, tamquam pacis actuosaeque prosperitatis effectricem, ut nihil supra : sed mancam illam ac de­bilem exitu rebusque satis cognovimus. In bonis fortunisque, in ordinibus civium calet tlagratque apud omnes, quae ubique sunt, gentes contentio ; necdum tranquille placi- deque in civitate vivendi spes ulla osten­ditur. Quin etiam illud, quod hodie placet, ut promiscuo iure libertatem usurpent error cum veritate, cum honestate turpitudo, ex­ploratum cuique est quo pertineat; nempe ad quaecumque sunt honorabilia sancta excelse opprimenda, muniendamque viam maleficiis, necibus voluntariis, turpissimarum flagitiis cupiditatum. Visum est etiam valde conducibile, popularem eruditionem provehi; quippe, quo cultiores, dispulsis inscientiae tenebris, animi fierent, eo contra prava studia cupidinum munitiores forent, faciliusque essent honesti rectique normam servaturi. Verumtamen in­stitutio eiusmodi, quae a solida religionis morumque disciplina abhorreat, quotidianis prope constant experimentis, quo tandem evasura sit. Pereversarum error opinionum, quas ephemeridum praesertim infinita licentia fundit, adolescentem aetatem, improvidam eam quidem maximeque cupiditatibus con­citatam, facile decipit; mentes animosque passim depravando corrumpit; ac talem vulgo alit superbiam et intolerantiam, quae familiarum statum pariter ac civitatis pre- misceat. In assiduis quoque doctrinarum pro­gressionibus spei multum multi collocarunt. Quo quidem in genere incrementa proxi­mum saeculum et magna et nova et admi­rabilia vidit: illos vero tantopere concupitos indeque expectatos, fructus salutis uberes num vidit ? Recentiorum sane sollertia novos eosque immensos campos ingeniis ad pervestigandum aperuit, hominis in na­turas corporeas dominatum protulit, commo­disque multis actionem auxit vitae mortalis. Rem tamen spe deterius evenisse, cuique conspicuum est consideranti et hunc talem animorum morumque habitum, et annuas descriptiones criminum, et ab infimae sortis hominibus formidolosos fremitus, et vi iura subacta. Atque ut mittamus de redacta ad incitas plebe, mentes passim inopinabilis quaedam premit aegritudo, intimoque desi­derii sensu oblanguent pectora. Neque enim si res corporeas sibi obnoxias homo fecit, animum tamen explevit suum; aut quod plura scientiae investigatione compererit, eo in maximis difficillimisque caussis haeret minus. Omnino veritatis, virtutis, infinitique sitientem boni irritant terrena, non satiant; externarumque augenda copia suavitatum, nequaquam ex animo demi sollicitudines possunt. Contemnendae ne igitur sunt aut ne- gligendae doctrinarum opes, civilis cultio­nis, temperatae moderataequa libertatis ? Minime vero: immo tuendae promoven- daeque, ac perinde habendae per se sunt, ut totidem ab ipso Deo comparata subsi­dia ad humani generis utilitatem. Attamen

Next

/
Thumbnails
Contents