Circulares literae dioecesanae anno 1901 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XII.

94 mendamus ut, ad significationem honoris in proxima celebritate, colligenda ac pub­lice exhibenda pio studio curent sacra or­namenta atque suppellectiles, quae dein­ceps pauperioribus propriae Dioecesis Eccle­siis distribuantur. Sicubi iam pium hoc opus ad subveniendum pauperioribus Ecclesiis viget, copiosior atque ornatior proximo anno evadat consuetae exhibitionis apparatus; quibus vero in Dioecesibus nondum pium illud opus fuerit constitutum, peroppor­tuna adest, eaque admodum laeta, exor­diendi occasio. Quae sacra ornamenta, quum ea in singulis Dioecesibus copiose collecta atque exhibita Summus Pontifex noverit, et Eius animum pietatis testimonio recreabunt et gratiora Ecclesiis, Eius nomine postea ab Episcopis distributa, advenient. 3. Ad Apostolorum Sepulchra vene­randa atque ad exhibendum Summo Ponti­fici filialis devotionis testimonium, frequens catholicorum multitudo mense Aprili inse- quentis anni Romam peregrinabitur. Adni- tendum cuique pro viribus ut haec hono­ris significatio digna amplitudine Apostoli- cae Sedis et catholico nomine evadat. Ii praesertim qui vel nobili in civitate loco vel doctrina vel censu aut munere aliquo caeteris eminent, hoc christifidelhim communi Patri obsequium praebere stu­deant, ut, quemadmodum dignitate, sic re­ligionis studio ipsi caeteris in exemplum praeeant. 4. Summo Ecclesiae Pastori, pro sui muneris libertate atque decore, sustentando prospicere, non merae liberalitatis sed san­ctissimi officii pietatis est. Largius pro­inde in proximo pontificio iubilaeo cele­brando, ad Beati Petri honorem conferant fideles eam stipem, unde Summo Pontifici necessariae suppetunt opes, quibus religio­nem tueatur, amplificet. Conlatam a chri­stifidelibus pecuniam Episcopi ad Emum Virum Praesidem Comitatus mittent; vel ipsi, si coram advenerint, Summo Pontifici exhibeant. 5. Quemadmodum in Urbe peculiares laetitiae atque gratulationis significationes peragendas Societas princeps rei catholicae provehendae curabit, sic in reliquis per or­bem Dioecesibus, pro locorum opportuni­tate, faustissimus mox futurus eventus iis honoris testimoniis celebretur, quibus popu­lorum studium erga Romanum Pontificem et Catholicam Ecclesiam magis erigatur et vigeat. Eo scilicet mens nostra et susceptus labor spectant, ut dum Leoni XIII quintum supra vicesimum annum ab inito pontifi­catu agenti, pro meritis, gratulabimur, et Eius animo tam aspera fortiter perpesso le­vamen aliquod afferamus, et maiestatem Romani Pontificatus, ad catholici nominis incrementum et gloriam, debito prosequa- 5 mur honore. Romae, in festo Corporis Christi 1901. S. CONGR. INDULG. Procurator Generalis Congrnis Sacer­dotum a SS. Corde Jesu huic sacrae Congni Indulgentiis Sacrisque Reliquiis exponit quod a plurimis annis in Gallia mos invaluerit erigendi stationes Viae Crucis cum Cruci­bus ligneis supra quas, in conjunctione brachiorum tabellae depictae mysteria con­sueta repraesentantes applicantur; ita ut tantummodo extremitates brachiorum appa­reant. Addendum est quod in ipso actu erectionis istarum stationum Viae Crucis, jam tabulae crucibus adhaerebant. Cum hisce de erectionibus sic factis controversia exorta sit, ad omne dubium tollendum humillime quaerit orator: Num Nr. 3395.

Next

/
Thumbnails
Contents