Circulares literae dioecesanae anno 1901 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VIII.

Vili. Petitoriis nonnullorum sacrorum curionum suggestionibus benigne flexi, supplicibus eorum votis eatenus Nobis oblatis, ut tempus lucrandarum Jubilaei indulgentiarum iam indictum prorogaremus, quantum in Nobis est, deferendum esse existimavimus. Attentis igitur gravibus et legitimis rationum momentis, prementibus nempe mense Julio messis et triturae laboribus, moram haud patientibus, promulgatum ad semestre Jubilaeum, virtute concessionis die 25 Januarii a. c. per decretum S. Poenitentiariae Apostolicae, universi Orbis Sacrorum Antistitibus tributae, cum fine huius labentis mensis Junii suspendimus et suspensum esse declaramus, illudque ad tempus autumnale transferimus ita, ut pro ultimo Jubilaei mense habeatur tempus, quod a I. Vesperis festi S. S. Nominis Mariae (15 Sept.) usque ad II. Vesperas festi S. Teresiae V. (15 Oct.) decurrit. Quam nostram dispositionem velint sacro­rum curiones festo Principum Apostolorum aut Dominica antecedente fideli­bus ex ambone promulgare, et districte monere indulgentias Jubilaei hoc ultimo semestris mense eos nonnisi lucrari posse, qui earum hac vice nondum fuerint participes. Nr. 2495. Ultimus iam indicti Jubilaei mensis suspen­ditur et in uni­versa archidioe- cesi ad tem­pus autumnale transfertur. 11

Next

/
Thumbnails
Contents