Circulares literae dioecesanae anno 1901 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VI.
60 dies, freta Deo nec quicquam sibi metuens, excipiet ac subibit. Metuendum imperiis quae, quo progrediantur, non vident: ipsi- que hominum civili coniunctioni pertimescendum, quam scilicet in discrimina tanto maiora incidere necesse est, quanto longius a Iesu Christo liberatore secesserit. Respiciat, quaesumus, civitates stator ac parens ipsarum Deus, efficiatque, affuso lumine consilii sui, ut mature sapiant cursusque iterare properent male relictos. Splendidissimum Ordinem vestrum, venerabiles fratres, ut res postulat, suppleturi eximios viros designavimus duodecim, quos romanae honore purpurae hodierno die afficeremus. Non eodem in genere illorum elaboravit industria: at virtutem vel animi vel ingenii in suo quisque munere ita singuli exercuere, ut integritate, prudentia, sedulitate officii de Ecclesia, de apostolica Sede egregie meruerint. Ii vero sunt. Alexander Sanminiatelli Zabarella, Patriarcha Constantinopolitanus. Franciseus Delia Volpe, Pontificiae Domus Nostrae Praepositus. Quos in Consistorio hahito die decimo nono mensis Iunii anno millesimo octingentesimo nonagesimo nono S. R. E. Cardinales, priorem ex ordine Presbyterorum, alterum ex ordine Diaconorum creavimus et in pectore reservavimus, atque hodie publicamus: Donatus Maria DelFOlio, Archiepis- copus Beneventanus, Sebastianus Martinéin, Sodalis Augustianus, Archiepiscopus tit. Ephesinus, Delegatus Apostolicus in foederatis Americae civitatibus, Casimirus Génnari, Archiepiscopus tit. Naupactensis, S. R. et U. Inquisitionis Assessor, Leo de Ski'benski. Archiepiscopus Pragensis, Iulius Boschi, Archiepiscopus Ferra- riensis, Augustinus Riboldi, Episcopus Papi- ensis, Ioannes Kniaz de Kozielsko Puzyna, Episcopus Cracoviensis, Bartholomaeus Bacilieri, Episcopus Veronensis, Aloisius Tripepi, Alter a negotiis Nostris publicis, Felix Cavagnis, Adiutor sacri Consilii Nostri negotiis extraordinariis praepositi. Quid vobis videtur? Itaque auctoritate omnipotentis Dei, sanctorum, apostolorum Petri et Pauli et Nostra, creamus et publicamus S. R. E. Cardinales Ex Ordine Presbyterorum Donatum Mariam DelFOlio Sebastianum Martinelli Casimirum Génnari Leonem de Skrbenslcy Iulium Boschi Augustinum Riboldi Ioannem Kniaz de Kozielsko Puzyna Bartholomaeum Bacilieri. Ex Ordine Diaconorum Alo i si urn Trip epi Felicem Cavagnis. Cum dispensationibus, derogationibus et clausulis necesariis et opportunis. In nomine f Patris et f Filii et Spiritus f Sancti, Amen.“ Probszt Dionysius parochus Kékköen- sis erga proprias suas preces ab officio hoc relevatus, inde a. 1-a Maii a. curr. in statum quietis transiit. Nr. 1739. Mutationes in statu personali cleri.