Circulares literae dioecesanae anno 1901 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

Nr. 381. Extensio universalis Jubilaei ad catholicum orbem. CIRCULARES DIOECESANAE. i. LAUDETUR JESUS CHRISTUS! LEO EPISCOPYS SERVVS SERVORVM DEI VNIVERSIS CHRISTIFIDELIBVS PRAESENTES LITTERAS INSPECTVRIS SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Temporis quidem sacri, quod solemni caerimoniarum religione hesterno die con­clusimus, sicut iucundus Nobis decursus fuit, sic est futura grata recordatio. Quod enim Ecclesia optarat, quodque spectarat unice, ut permoveret salutariter animos post an­nos quinque et septuaginta instaurata celebritas, id videmur, annuente Dei numine, consecuti. Non enim pauci, sed ad cen­tena millia et ex omnibus civitatum ordinibus numerantur, qui extraordinariam sacrae indulgentiae potiundae facultatem libentes magnaque cum alacritate arripere studuerint. Neque est dubitandum, quin poenitentia salutari expiati atque ad Chri­stianas virtutes renovati plurimorum animi inde fuerint: ob eamque rem novum quod­dam fidei pietatisque robur ex hoc fonte et capite catholici nominis usquequaque in­fluxisse, non immerito existimamus. Iamvero, quod in simili caussa Deces­sores Nostri consuevere, nunc est in animo Apostolicae caritatis dilatare spatia, amplio- remque caelestium bonorum praebere facul­tatem. Nimirum concreditum Nobis thesau­rum indulgentiae sacrae, qui anno exacto Romae tantum patuit amplissime, eumdem dimidiato anno proximo in toto orbe catho­lico patere universitati christifidelium volu­mus. Valebit id quidem, arbitramur, latius ad revocandos Christianos mores, ad copu­landas cum Apostolica Sede arctius volun­tates, ad cetera vulgo comparanda bona, quae fuse persecuti sumus, cum primo Iubi- laeum magnum indiximus. Pertinebit id ipsum ad exorientis saeculi primordia rite dedicanda: neque enim aptius videmus iniri posse saeculum, quam si homines instituant de promeritis Redemptionis Christi uberius proficere. Minime vero dubitamus, quin no­vum hoc salutis praesidium omnes Ecclesiae filii eo sint animo accepturi, quo est a Nobis exhibitum. Confidimus autem Vene­rabiles Fratres Episcopos, universumque cle­rum, pro explorata ipsorum vigilantia dili­gentiaque daturos, uti par est, operam, ut communia optata plenissime eveniant. Itaque auctoritate omnipotentis Dei, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, Iubilaeum magnum, quod in hac Sacra Urbe celebratum est, ad universum catholicum orbem per has litteras exten­dimus ac sex mensium spatio proroga­mus, et pro extenso prorogatoque haberi volumus. i

Next

/
Thumbnails
Contents