Circulares literae dioecesanae anno 1901 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

III.

18 vitae certum petant solatium. Quibus per­ficiendis propositis sane quanto sit adiu- mento vel Sanctae Familiae Nazarethanae praestantissimum revocare specimen et com­mendare praesidium, vel eorum proponere exempla quos ad virtutis fastigium tenuitas ipsa sortis eduxit, vel etiam spem alere praemii in potiore vita mansuri. Postremo id rursus graviusque commo­nemus, ut quidquid consilii in eadem causa vel singuli vel consociati homines efficien­dum suscipiant, meminerint Episcoporum auctoritati esse penitus obsequendum. Decipi se ne sinant vehementiore quodam caritatis studio; quod quidem, si quam iacturam debitae obtemperationis suadeat, sincerum non est, neque solidae utilitatis efficiens, neque gratum Deo. Eorum Deus delectatur animo qui, sententia sua postposita, Eccle­siae praesides sic plane ut ipsum audiunt iubentes; iis volens adest vel arduas moli­entibus res, coeptaque ad exitus optatos solet benignus perducere. — Ad haec acce­dant consentanea virtutis exempla, maxime quae Christianum hominem probant osorem ignaviae et voluptatum, de rerum copia in alienas utilitates amice impertientem, ad aerumnas constantem, invictum. Ista quippe exempla vim habent magnam ad salutares spiritus in populo excitandos ; vimque ha­bent maiorem, quum praestantiorum civium vitam exornant. Haec vos, Venerabiles Fratres, oppor­tune ad hominum locorumque necessitates, pro prudentia et navitate vestra curetis hortamur; de iisdemque rebus consilia inter vos, de more congressi, communicetis. In eo autem vestrae evigilent curae atque auc­toritatis valeat, moderando, cohibendo, ob­sistendo, ut ne, ulla cuiusvis specie boni fovendi, sacrae disciplinae laxetur vigor, nec perturbetur ordinis ratio quem Christus Ecclesiae suae praefinivit. — Recta igitur et concordi et progrediente catholicorum omnium opera, eo pateat illustrius, tran­quillitatem ordinis veramque prosperitatem in populis praecipue florere, moderatrice et fautrice Ecclesia; cuius est sanctissimum munus, sui quemque officii ex Christianis praeceptis admonere, locupletes ac tenues fraterna caritate coniungere, erigere et ro­borare animos in cursu humanarum rerum adverso. Praescripta et optata Nostra confirmet ea beati Pauli ad Romanos plena aposto- licae caritatis hortatio: Obsecro vos . . . Reformamini in novitate sensus vestri . . . Qui tribuit, in simplicitate; qui praeest, in sollicitudine; qui miseretur, in hila­ritate. Dilectio sine simulatione. Odien­tes malum, adhaerentes bono: Caritate fraternitatis invicem diligentes; honore invicem praevenientes: Sollicitudine non pigri: Spe gaudentes: in tribulatione patientes; orationi instantes: Necessi­tatibus sanctorum communicantes; hos­pitalitatem sectantes. Gaudere cum gau­dentibus, flere cum flentibus: Idipsum invicem sentientes: Nulli malum pro malo reddentes: Providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.1 Quorum auspex bonorum accedat Apos- tolica benedictio, quam vobis, Venerabiles Fratres, Clero ac populo vestro amantis­sime in Domino impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum die XVIII ianuarii anno MDCCCCI. Ponti­ficatus Nostri vicesimo tertio. LEO PP. XIII. 1 XII, 1—17.

Next

/
Thumbnails
Contents