Circulares literae dioecesanae anno 1901 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

III.

15 novum do vobis: ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos diligatis in­vicem. In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habue­ritis ad invicem.1 Tale gratificandi studium, quamquam esse primum oportet de animo­rum bono non caduco sollicitum, praeter­mittere tamen haudquaquam debet quae usui sunt et adiumento vitae. Qua in re illud est memoratu dignum, Christum, sci­scitantibus Baptistae discipulis: Tu es qui venturus es, an alium expectamus? de­mandati sibi inter homines muneris arguisse causam ex hoc caritatis capite, Isaiae ex­citata sententia: Caeci vident, claudi am­bulant, leprosi mundantur, surdi audi­unt, mortui resurgunt, pauperes evan- gelizantur.1 2 ldemque de supremo iudicio ac de praemiis poenisque decernendis elo­quens, professus est se singulari quadam respecturum ratione, qualem homines cari­tatem alter alteri adhibuissent. In quo Christi sermone id quidem admiratione non vacat, quemadmodum ille, partibus misericordiae solantis animos tacite omissis, externae tan­tum commemorarit officia, atque ea tam­quam sibimetipsi impensa: Esurivi, et de­distis mihi manducare: sitivi, et dedi­stis mihi bibere; hospes eram, et colle­gistis me; nudus, et cooperuistis me; infirmus, et visitastis me: in career e eram, et venistis ad me.3 Ad haec documenta caritatis utraque ex parte, et animae et corporis bono, pro­bandae, addidit Christus de se exempla, ut nemo ignorat, quam maxime insignia. In re praesenti sane suavissima est ad re­colendum vox ea paterno corde emissa: 1 Ioann. XIII, 34—35. 2 Matth. XI, 5. 3 lb. XX, 35-36. Misereor super turbam,1 et par voluntas ope vel mirifica subveniendi: cuius misera­tionis praeconium extat: Pertransiit bene­faciendo et sanando omnes oppressos a diabolo.2 — Traditam ab eo caritatis dis­ciplinam Apostoli primum sancte naviter- que coluerunt; post illos qui Christianam fidem amplexi sunt, auctores fuerunt inve­niendae variae institutorum copiae ad mise­rias hominum, quaecumque urgeant, alle­vandas. Quae instituta, continuis incremen­tis provecta, Christiani nominis partaeque inde humanitatis propria ac praeclara sunt ornamenta: ut ea integri iudicii homines satis admirari non queant, maxime quod tam sit proclive, ut in sua quisque feratur commoda, aliena posthabeat. Neque de eo numero bene factorum excipienda est erogatio stipis, eleemosynae causa; ad quam illud pertinet Christi : Quod superest, date eleemosynam.3 Hanc scilicet socialistae carpunt atque e medio sublatam volunt, utpote ingenitae homini nobilitati iniuriosam. At enim si ad evan- gelii praescripta,4 et Christiano ritu fiat, illa quidem neque erogantium superbiam alit, neque affert accipientibus verecundiam. Tantum vero abest ut homini sit indecora, ut potius foveat societatem coniunctionis humanae, officiorum inter homines fovendo necessitudinem. Nemo quippe hominum est adeo locuples, qui nullius indigeat; nemo est egenus adeo, ut non alteri possit qua re prodesse : est id innatum, itt opem inter se homines et fidenter poscant et ferant benevole. —- Sic nempe iustitia et caritas inter se devinctae, aequo Christi mitique iure, humanae societatis compagem mire 1 Marc. VIII, 2. 2 Act. X, 38. 3 Luc. XI, 41. 4 Matth. VI, 2—4.

Next

/
Thumbnails
Contents