Circulares literae dioecesanae anno 1901 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

III.

12 hauserunt ad coepta optima persequenda ; sed lucem etiam mutuati sunt optatam, cuius beneficio huiusmodi disciplinae studia tutius ii quidem ac felicius insisterent. Hinc factum, ut opinionum inter eos dissensiones, partim submotae sint, partim mollitae inter­quieverint. In actione vero, id consecutum est ut ad curandas proletariorum rationes quibus praesertim locis magis erant afflic­tae, non pauca sint constanti proposito vel nove inducta vel aucta utiliter; cuiusmodi sunt: ea ignaris oblata auxilia, quae vocant secretariatus populi; mensae ad ruricolarum mutuationes ; consociationes, aliae ad sup­petias mutuo ferendas, aliae ad necessitates ob infortunia levandas; opificum sodalitia ; alia id genus et societatum et operum adiumenta. Sic igitur, Ecclesiae auspiciis, quaedam inter catholicos tum coniunctio actionis tum institutorum providentia inita est in prae­sidium plebis, tam saepe non minus insi­diis et periculis quam inopia et laboribus circumventae. Quae popularis beneficentiae ratio nullá quidem propria appellatione initio distingui consuevit: socialismi christiani nomen a nonnullis invectum et derivata ab eo haud immerito obsoleverunt. Eam deinde pluribus iure nominare placuit actionem Christianam popularem. Est etiam ubi, qui tali rei dant operam, sociales Chri­stiani vocantur: alibi vero ipsa vocatur clemocratia Christiana, ac democrat ici christiani qui eidem dediti; contra eam quam socialistae contendunt democratiam socialem. — Iamvero e binis rei signifi­candae modis postremo loco allatis, si non adeo primus, sociales christiani, alter certe, democratia Christiana, apud bonos plures offensionem habet, quippe cui ambiguum quiddam et periculosum adhaerescere exis­timent. Ab hac enim appellatione metuunt, plus una de causa: videlicet, ne quo ob­tecto studio popularis civitas foveatur, vel ceteris politicis formis praeoptetur; ne ad plebis commoda, ceteris tamquam semotis rei publicae ordinibus, Christianae religionis virtus coangustari videatur: ne denique sub fucato nomine quoddam lateat propositum legitimi cuiusvis imperii, civilis, sacri, det­rectandi. — Qua de re quum vulgo iam nimis et nonnunquam acriter disceptetur, monet conscientia officii, ut controversiae modum imponamus, definientes quidnam sit a catholicis in hac re sentiendum: prae­terea quaedam praescribere consilium est, quo amplior fiat ipsorum actio, multoque salubrior civitati eveniat. Quid democratia socialis velit, quid velle christianam oporteat, incertum plane esse nequit. Altera enim, plus minusve in­temperanter eam libeat profiteri, usque eo pravitatis a multis compellitur, nihil ut quidquam supra humana reputet; corporis bona atque externa consectetur, in eiusque captandis fruendis hominis beatitatem con­stituat. Hinc imperium penes plebem in civitate velint esse, ut, sublatis ordinum gradibus aequatisque civibus, ad bonorum etiam inter eos aequalitatem sit gressus : hinc ius dominii delendum ; et • quidquid fortunarum est singulis, ipsaque instrumenta vitae, communia habenda. At vero democ­ratia christiana, eo nimirum quod Christiana dicitur, suo veim i fundamento, positis a divina fide principiis niti debet, infimorum sic prospiciens utilitatibus, ut animos ad sempiterna factos convenienter perficiat. Proinde nihil sit illi iustitiä sanctius; ius potiundi possidendi iubeat esse integrum; dispares tueatur ordines, sane proprios bene constitutae civitatis; eam demum humano convictui velit formam atque indolem esse, qualem Deus auctor indidit. Liquet igitur

Next

/
Thumbnails
Contents