Circulares literae dioecesanae anno 1901 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVIII.

137 Nr. 5194. Decretum generale S. Congr. Rit. de Missis votivis. XVIII. S. R C. DECRETUM GENERALE. Missae Votivae vel cum Officio diei et ipso Votivo concordant, vel haud confor- miter ad ipsum celebrantur. Posteriores vero istae, vel solemniter aguntur pro re gravi et publica Ecclesiae causa; vel privitam, aut saltem ex causa privata celebrantur. De missis votivis, quae cum Officio concordant. Huiusmodi Missae Votivae naturam et ritum Officii, cui adnectuntur, sequuntur, his tamen adnotatis: Missa de SS. Sacramento in V. Feriis sit illa Votiva, quae notatur in tine Missalis (haud vero ut in ipsa solemnitate Corporis Christi), ac proinde dicatur sine Sequentia. Orationes dicantur, non ut infra octa­vam eiusdem solemnitatis, séd tempori con­gruentes. Quae omnia servanda sunt in quibus­libet Missis Votivis. Symbolum in quibuslibet Missis Votivis huismodi, quae scilicet conformiter ad Offi­cium celebrantur, semper omittatur, etiamsi sub ritu Duplici maiori aliquando sint con­cessae. De Missa Votiva solemni pro re gravi et publica Ecclesiae causa. 1. Missa Votiva solemnis pro re gravi et publica Ecclesiae causa illa est, quae Officio per se non respondes, ab Episcopo, vel de eius consensu, pro qualibet vice obtinendo, solemniter celebratur cum inter­ventu Magistratus, aut saltem Cleri et populi; et pro quadam spirituali vel temporali ne­cessitate, quae communitatem ipsam afficiat: v. g. ad petendam pluviam, pro serenitate, pro quacumque necessitate, pro Principe infirmo, ac similibus. 2. Missa Votiva solemnis pro re gravi celebrari potest qualibet die, exceptis Domi­nicis I. classis, ac Festis duplicibus pariter I. classis, Feria IV. Cinerum, Feriis Hebdo­madae Maioris et Vigiliis Pentecostes et Nati­vitatis Domini: in quibus sola commemora­tio fieri poterit in Missa solemni de die, per Orationem Missae Votivae post Orationem Festi sub unica conclusione, etsi alia com­memoratio deinde vi Rubricarum fieri debeat. Verum in Ecclesiis, quae ad Missam Conventualeirf'tenentur, Votiva solemnis pro re gravi non celebretur, nisi prius celeb­rata fuerit Missa Conventualis de Officio occurrente. 3. Missa Votiva huiusmodi ex his desu­menda est, quae uti Votivae in Missali 21

Next

/
Thumbnails
Contents