Circulares literae dioecesanae anno 1901 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
II.
9 Nr. 108. Nr. 167. Obitus Bezák Josephi. LEO PP. XIII. Dilecto Filio Nostro Claudio tit. SS. Silvestri et Martini in Montibus S. R. E. Presb. Card. Vaszarv «y Aeppo. Strig. Budapest. Dilecte Filii Noster, salutem et Apostolicam benedictionem. Pergratae Nobis acciderunt litterae, quas, officii plenas, ad Nos dedisti, redeunte Natalis Domini celebritate. In quibus accepta quam plurimum extitere vota, quae, Dei Infantis benignitate confisus, pro Nobis Nostraque incolumitate promebas. Nos et iam fausta tibi omnia ac felicia apprecamur vicissim. Gratias vero agentes de petriana stipe, quam tu, clerus fidelesque istius Archi- dioeceseos large obtulistis; testem benevolentiae Nostrae ac munerum divinorum auspicem, Apostolicam benedictionem tibi gregique tuo amantissime impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die XX. Decembris MCM. Pontificatus Nostri anno vicesimo tertio. Leo PP. XIII. Bezák Josephus em. v. a. diaconus et parochus ecclesiae Nagyjácz, die 9 curr. hora 8 vespertina post diuturniorem infirmitatem, sacramentorumque piam et iteratam susceptionem, anno aetatis 65. sacerdotii autem 42. vitam hanc caducam cum immortali commutavit. Precemur Deum, cui nunquam sine spe sempiternae misericordiae supplicatur, ut propitietur animae fratris nostri, famuli sui, ac eum, qui de hac vita in sui nominis confessione decessit, Sanctorum suorum numero faciat aggregari. Folkusházy Alexander vice-archidia- conus et parochus ecclesiae Tótmegyer die 23 curr. mensis hora 11 antemeridiana, anno aetatis 64., sacerdotii 41. pie in Domino defunctus est, cuius animam solitis fratrum ad aram commendo suffragiis, una autem pro parochiali, quod vivens tenuit, beneficio in Tótmegyer, praesentibus concursum usque finem proxime futuri Februarii a. c. duraturum publico. A budapesti Jézus-társasági atyák házában (VIII. kér., Mária-utcza 25. sz.) több szoba van állandóan berendezve azon világi papok, szerzetesek s világiak számára, kik sz. gyakorlatot tartani szándékoznak. E sz. gyakorlatok tetszés szerint három, öt, hat vagy nyolcz napig tartanak. Nincs kizárva annak lehetősége, hogy Nr. 389. Obitus Folkusházy Alexandri et concursus pro parochia Tótmegyer. 257. sz. A lelki- gyakorlatok uj otthona Budapesten. 2