Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
X.
75 X. Nr. 2271. Consecratio universi generis humani Sacratissimo Jesu Cordi hoc anno ritu solemni iteranda. Augustissimus Pontifex Leo P. P. XIII. pro sua eximia, qua in divinissimum Cor Jesu arctet, pietate, solemnem generis humani consecrationem seu devotionem, anno superiori ubique gentium peractam, hoc etiam sanctiori anno instituendam ac respective iterandam decrevit. Quam ob rem, volumus et mandamus ut sacrorum curiones caeterique omnes quorum interest, lite- ras apostolicas, de hac devotione solemni tractantes et in Circularibus archidioecesa- nis anni superioris 1899 (pag. 83 et seq. item pag. 107 et seq. necnon pag. 180 et seq.) publicatas relegant atque fideles suos Dominica II. post Pentecosten seu die 17 curr., de solenni hac dedicatione diebus 22, 23 et 24 currentis mensis Junii rite instituenda edoceant. Permittimus autem, ut haec solemnis dedicatio aut mane fiat post celebratam coram patenter exposito SS. Eucharistiae Sacramento Missam, aut vero hora aliqua post meridiem vel circa solis occasum magis congrua instituatur, recitando Litanias SS. Cordis Jesu cum formula consecrationis, auctoritate S. S. D. N. Leonis P. P. XIII. edita. (Vide Circul. a. 1899. pag. 87. atque Directorium 1900. ad calcem.) Dominica quae festum SS. Cordis sequitur seu die 24 Junii sermo insuper ex ambone habeatur de singulari SS. Cordis cultu et fideles ad hauriendas aquas in gaudio de fontibus Salvatoris incitentur. Hic enim fons est vitae indeficiens, unde virtutum omnium charismata perpetuo derivantur. Hoc sacrum caritatis asylum, in quo paratur iustis requies, peccatoribus perfugium, solamen moestis et robur languentibus.1 Accendite igitur Venerabiles Fratres! divinum illum ignem, qnem ex sui Cordis penetralibus Redemptor in terram mittere venit, atque fovete, ut calor eius salutaris ubique coelesti secundante aura diffundatur, nam ubicunque pietas haec incalescit, vel cultus inducitur aut inductus iam viget, vel ex sententia fidelium animi coelesti robore firmantur et virtutibus imbuuntur. (Qui dedicationi huic solenni interfuerint, de singulari Suae Sanctitatis gratia, nempe non obstante anno sancto, 300 dierum indulgentias toties quoties lucrari poterunt. Vide lit. ap. diei 21 Julii et 27 Nov. 1899.) ibcclesiam curialem Budapestini a S. Francisco Seraphico nuncupatam et in regni principis civitatis hodierno circulo IX. sitam, anno 1822 per civitatis magistratum qua patronum fundatam, religiosus Fratrum Minorum Ordo provinciae Marianae in recompensationem accepit amissae parochiae B. 1 Missale Párisién, anni 1739. Nr. 2670. Concursus pro parochia Budapest- Ferenczváros. 13