Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
IX.
68 rum serenarumque solemnitatum fidei. Sunt hae solemnitates sua recurrentia memorabilia festa, sunt hae vera sua festa, quia efflorescunt spontanee ex interno suo esse, et excelsae suae iunguntur destinationi, quam vis creata mutare nequit. Profanae manifestationes, scenae sacrilegae possunt, permittente Deo, locum habere super Romae solo, ast haec non sunt romana. Gratias Vobis agimus Venerabiles Fratres, pro amabilibus Vestris sensis, quae denuo testati estis ore venerandi Vestri decani, et magis adhuc pro constante Vestra devotione, quae Nobis semper fuit et est maximorum solatiorum humanorum unum. Caeterum ne videatur Vobis ab indole hodierni anniversarii alienum, cum Vos invitamus, ut Vos Nobiscum coniungatis in sancta unitate precum per intentionem plene conformem praescriptis illius evangelicae caritatis, quae nec distantiam loci novit nec differentiam gentium. Supplicemus uno corde omnes Domino, velit respicere misericors sanguinolentum bellum, quod a mensibus bellatur in africana terra, nolitque permittere, ut illud progrediatur ulterius. Omnes sunt filii sui et fratres nostri qui ibidem certant in duro agone anxietatum bellicorumque periculorum, et iam nimiae sunt hinc et illinc victimae. Velit Deus benedictus paterno oculo eos respicere, exstinguere iras, et conducere corda ad reciproci moderaminis propositum et ad concordiam, ita ut possint redire quam primum ad amicitiam sinceram, firmam, consecratam in mutuo osculo pacis et iustitiae. Tamquam pignus coelestium favorum et testimonium nostri amoris impertimus e toto corde Sacro Collegio, episcopis, praelatis et omnibus nobis adstantibus benedictionem apostolicam. E S. RITUUM CONGREGATIONE. I. VICÉN. Ad quandam controversiam tollendam circa interpretationem decretorum 3903 Aucto 8 Junii 1896 et 3944 Bomana 12 Januarii 1897 quoad Missas lectas de Requie, hodiernus Caeremoniarum magister Rasilicae Cathedralis Vicensis in Hispania, de consensu sui R.mi Episcopi, Sacrorum Rituum Congregationi sequentia dubia enodanda humillime exposuit; nimirum: I. Utrum ex enuntiatis decretis Missae lectae, quae a Sacerdotibus celebrantur in Ecclesiis et Oratoriis civitatis pro defuncto, cadavere insepulto vel sepulto non ultra biduum a die obitus seu depositionis, celebrari valeant de Requie, dummodo in parochiali Ecclesia fiat funus cum Missa exequiali; an hoc privilegium sit proprium tantummodo Ecclesiae, in qua funus peragitur cum sua Missa exequiali? II. Utrum quilibet Sacerdos possit unam tantum Missam de Requie celebrare, vel plures, diversis diebus, dummodo cadaver sit insepultum non ultra biduum? III. Utrum pro defuncto, qui morabatur in civitate et obierit extra civitatem, possint etiam in ipsa civitate praedictae Missae lectae de Requie celebrari? IV. Quomodo intelligenda sit praesentia physica vel moralis requisita in decretis suprarelatis ? Et Sacra eadem Congregatio, ad relationem subscripti Secretarii, exquisita sententia Commissionis Liturgicae, rescribendum censuit: Ad I. Negative ad primam partem, Affirmative ad secundam. Ad II. Stetur Decretis. Ad III. et IV. Provisum in praeceNr. 1974.