Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VI.

41 . matrimonium iure ecclesiastico dirimentibus, excepto S. Presbyteratus Ordine et affinitate lineae rectae ex copula licita proveniente, ut morituri in tanta temporis angustia in faciem Ecclesiae rite copnlari et propriae conscientiae consulere valeant. Jamvero quaestio hac in re exorta est inter viros theologos, utrum vi praedictarum facultatum, liceat Episcopo, data necessitate, dispensare etiam ab impedimento clande- stinitatis; aliis quidem affirmantibus, quia nulla de eo fit exceptio in generali conces­sione, aliis vero negantibus, quia finis con­cessionis est, ut morituri rite in facie Ec­clesiae copulentur, quod importare videtur servandam esse, saltem quoad substantiam, formarum solemnitatem a Tridentino sub nullitate praescriptam. Hisce praehabitis, Episcopus orator S. V. enixe efflagitat, ut definire pro sua be­nignitate non dedignetur: Utrum in citatis Decretis vere compre­hendatur etiam facultas dispensandi ab im­pedimento clandestinitatis, adeo ut ex. gr. Parochus, ab Episcopo habitualiter delegatus, possit in sua Paroecia vel coniungere non suos sed extraneos inibi casu existentes, dispensando a praesentia Parochi proprii, ad quem nullimode valeat haberi recursus; vel etiam coniungere suos, sed sine testibus, pariter dispensando ab eorum praesentia, cum omnino non sint qui testium munere fungi possint. Et Deus etc. Feria IV, 13. Decembris 1899. In Congregatione Generali S. R. et U. Inquisitionis ab E.mis ac R.mis DD. Cardi­nalibus in rebus fidei et morum Generalibus Inquisitoribus habita, proposito suprascripto dubio, praehabitoque RR. DD. Consultorum voto, iidem E.mi ac R.mi Patres respon­dendum mandarunt: Affirmative. Sequenti vero feria VI, die 15. eiusdem mensis et anni, per facultates E.mo ac R.mo D.no Cardinali S. Officii Secretario conces­sas, SS.mus D. N. Leo Div. Prov. Pp. XIII. resolutionem E.morum ac R.morum Patrum adprobavit. I. Can. Mancini S. R. et U. Inquisit. Notarius. Dies 27 mensis currentis Martii su­prema illuxit Ochaba Stephano em. v. a. d. et parocho ecclesiae Nagy-Kosztolány, qui eiusdem diei horis matutinis vitales auras liquit, atque ad immortalitatem trans­latus est. Vixit annos 88, ab impositione manuum presbyterii 63. Denati fratris animam piis ad aram suffragiis commendo, ut ab omnium pecca­torum maculis emundata, ad beatorum gau­dia perveniat sacerdotum. Qui autem decessu eius vacante in in­stituto S. Adalberti praebenda potiri voluerint provoco, ut supplices suos mihi exhibeant. Nr. 1382. Obitus Ochaba Ste­phani sacer­dotis. A katholikus egyházi tudományok mí- velöi f. évi szeptember 24—28-án Rajor- ország fővárosában Münchenben tartják ötö­dik nemzetközi összejövetelüket, melynek programmját midőn mellékelve V. megkül­döm, egyben kérem a t. papságot, hogy abban lehetőleg nagy számmal részt venni, illetve az ügyet előmozdítani szíveskedjék. A budapest-lipótmezei m. k. elmegyó­gyító intézetben újonnan szervezett lelkészi állásra f. évi junius 15-iki határidővel pá­lyázat nyílik. A pályázati feltételek a következők: Az illető lelkész az irgalmas testvérek lelki gondozásán és a szentségeknek a be­1381. sz. Felhívás a katholikusok V. nemzetközi kongresszusá­ban való rész­vételre. 1336. sz. Pályázat a budapest- lipótmezei té­bolyházban szervezett lel­készi ál­lomásra.

Next

/
Thumbnails
Contents