Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XX.

metipsis, Venerabiles Fratres, testibus ac spectatoribus esse licuisset. Aliud igitur malumus, hortari nimirum et rogare vos ut, iunctis caritate animis, contendere a Deo suppliciter Nobiscum una velitis, ut quod ille opus incohavit, idem cumulate perficiat ipsoque custode et adiutore fructus ii, quos sacer annus eduxit, ne fugaces labantur, sed mansuri consistant, atque in maiorem amplioremque ubertatem fauste pubescant. Hoc vult et studet Ecclesia : hoc est maximum Nostrorum in summa senec­tute votorum. Nunc vero pars sacrae celebritatis ex­trema postulat, ut Portae Basilicarum ac­cepto a maioribus ritu obstruantur. Id Nos quidem ad continentem aedem Vaticanam exemplo decessorum Nostrorum perfecturi Deo opitulante sumus pridie natalis Do­mini. Quoniamque peragi eodem die cere­monia eadem ad reliquas Patriarchales Ba­silicas per S. R. E. Cardinales consuevit, idcirco eligimus et uominamus Legatos Nostros Lucidum Mariam S. R. E. Cardi­nalem Parocchi Episcopum Portuensem et Sanctae Rutinae, qui Portam Sanctam Ba­silicae» Sancti Pauli Apostoli Nostro nomine claudat: item Franciscum titulo Sanctae Mariae in Aracoeli S. R. E. Presbyterum Cardinalem Satolli, Basilicae Lateranensis Archipresbyterum, qui Portam Sanctam eius­dem Basilicae Nostro nomine claudat: tum Vincentium S. R. E. Cardinalem Vannuteili Episcopum Praenestinum, Basilicae Libé­riáimé Archipresbyterum, qui Portam Sanc­tam eiusdem Basilicae Nostro nomine clau­dat. In nomine Patris f, et Filii f, et Spi­ritus f Sancti Arnen. Iucunda ista quidem et ad solatium apta: verumtamen plura aliunde ingrata premunt ac tristia. Maximam sollicitudinum caussam nostis intestinam esse atque insi­dere domi. Qui enim possumus non solli­citi esse, non angi in hoc rei italicae pub­licae cum Ecclesia dissidio? Si multa dudum incumbunt perpessu gravia, graviora etiam quotidie pertimescimus ab hostilibus animis, ab infestis legibus. Illud vero in primis ca­lamitosum, quod, quae vis Pontificem exuit principatu iusto ac legitimo, et cum liber­tate sacri muneris eius coniuncto, eadem, continenter urgens, tenere pergit alienae obnoxium potestati alienoque arbitrio. Huius in nobis acerbitatis sensum ea res renova­vit, quae paulo ante in administratione re­rum italicarum gerebatur, cum scilicet in alium ex alio transmissum vidimus impe­rium Urbis, perinde ac sit hire quaesitum, quod est iniuria partum. His igitur circum­fusi incommodis tam gravibus, officiique conscientia permoti, continuationem queri­mur iniuriae: salvum et incolume Sedis apostolicae ius esse volumus: illudque nec productione temporis, nec possessorum suc­cessione, intercidere aut minui ullo modo posse, testamur. Alio hinc cogitatione curaque pro mu­nere Nostro conversa, referendum ad vos hoc ipso die censemus de Antistite Eccle­siae Babylonensis Chaldaeorum sanciendo. Cum venerabilis frater Georgius Ebed-Jesu Khayyath postremus eius Ecclesiae Patri­archa, mense Novembri superioris anni naturae cessisset, Archiepiscopi et Episcopi chaldaici ritus in Synodum legitimo hire congregati in templum S. Meskintae civi­tatis Mausiliensis princeps, venerabilem frat­rem Iosephum Emmanuelen! Thomas, Epis­copum Seerthensem, in locum demortui suffragiis de more latis subrogavere. De re tota litteras dederunt ad Nos Episcopi suffra­gatores : itemque dedit Patriarcha electus, adiecto fidei catholicae suique in Romanam Apostolicain Ecclesiam obsquii professione.

Next

/
Thumbnails
Contents