Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIX.
XIX. Nr. 5548. Allocutio Cardinalis Archi- praesulis ad Clerum. Crepusculum saeculi morientis nos festive monet, ut summum rerum opilicem, terrarum quippe et coeli satorem, qui mutat tempora et aetates, humili prorsus ac demisso, ut infirmi ac mortalis par est, animo veneremur, quia ipse est Dominus Deus noster, nos autem populus eius et oves pascuae eius. Haud absimili item ratione nos impensius movet ipsius mox re- nascentis saeculi diluculum, ut salutis nostrae satori, Christo, Regi saeculorum, communi gratulatione praeconia misceamus, quia pastor animarum nostrarum est, de quo divina veritas docet: Tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt ............Tu a utem idem ipse es, et anni tui non deficient. Sane omnia aetate oblanguent, consenescent, decident ac tandem in nihilum redigentur; ipsi coeli quoque et terra peribunt, non tamen qui verba vitae habet, nam veritas Domini manet in aeternum. Igitur Fratres, respicite et levate capita vestra; res enim est ad meditandum saluberrima, cursum defluentis saeculi ad exitum properantem considerare, siquidem inexorabilem mortis legem dum praecinit absque ullius exceptionis beneficio omnibus indictam, quae sine personarum dignitatumque delectu cunctos reddit aequales: simul explicate docet, nihil plane sub sole esse, in quo vanam huius mundi gloriam inanibus extollamus titulis, nascenti etenim mors statim indicitur ac per tacitos fallentesque decursus vitae huius mortalitas ad extremum diem fugaci annorum mobilitate raptatur. Precemur igitur exoremusque Omnipotentem Deum : „Mane nobiscum Domine, quia advesperascit“. Mane nobiscum et admirabile sacramentum vivificae crucis, cuius signum erit in coelo, dum ad iudi- candum veneris, sit vexillum nostrum et refugium, ut lucem quondam aeternam videamus tuam, cui nec aurora praelucet nec ulla nox succedit. Dum ita vota ex intimo animo ad Christum convertimus Dominum Deumque nostrum, qui vita et virtus cordium est, quique omnes qui laborant ac onerati sunt se solaturum pollicetur: una fausta quaeque vobis fidelibusque ominantes, adpre- camur, ut divinissimum Cor Jesu de thesauro benignitatis suae cunctis huius patriae civibus pacis, salutis omnisque prosperitatis amplissima dona largiatur. Arnen. 1. Nocte quae est 31 Dec. a. c. inter et 1 Januarii proxime instantis, emortuum plangatur et novum renascens saeculum salutetur per pulsum Campanarum a hora 3A12 usque 1/il. Nr. 5549. Ordo divinorum vicesimo ineunte saeculo celebrandorum. 26