Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVIII.
139 omnium Dei, cui subiectus est lege naturae: nec astringi se humani opinatione magistri patitur, sect aeterna atque immutabili veritate. Ita et mentis naturale bonum, et libertatem simul consequitur. Veritas enim, quae a Christri magisterio proficiscitur, in conspicuo ponit, unaquaeque res qualis in se sit et quanti: qua imbutus cognitione, si perceptae veritati paruerit homo, non se rebus, sed sibi res, nec rationem libidini, sed libidinem rationi subiiciet: peccatique et errorum pessima servitute depulsa, in libertatem praestantissimam vindibabitur: Cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.1 — Apparet igitur, quorum mens imperium Christi recusat, eos pervicaci voluntate contra Deum contendere. Elapsi autem e potestate divina, non propterea solutiores futuri sunt: incident in potestatem aliquam humanam: eligent quippe, ut fit, unum aliquem, quem audiant, cui obtemperent, quem sequantur magistrum. Ad haec, mentem suam, a rerum divinarum communicatione seclusam, in angustiorem scientiae gyrum compellunt, et ad ea ipsa, quae ratione cognoscuntur, venient minus instructi ad proficiendum. Sunt enim in natura rerum non pauca, quibus vel percipiendis, vel explicandis plurimum affert divina doctrina luminis. Nec raro, poenas de superbia sumpturus, sinit illos Deus non vera cernere, ut in quo peccant, in eo plectantur. Utraque de caussa permultos saepe videre licet magnis ingeniis exquisitaque eruditione praeditos, tamen in ipsa exploratione naturae tam absurda consectantes, ut nemo deterius erraverit. Certum igitur sit, intelligentiam in vita Christiana auctoritati divinae totam et penitus esse tradendam. Quod si in eo quod ratio cedit auctoritati, elatior ille animus, qui tantam habet in nobis vim, comprimitur et dolet aliquid, inde magis emergit, magnam esse in Christiano oportere non voluntatis dumtaxat, sed etiam mentis tolerantiam. Atque id velimus meminisse, qui cogitatione sibi fingunt ac plane mallent quamdam in Christiana professione et sentiendi disciplinam et agendi, cuius essent praecepta molliora, quaeque humanae multo indulgentior naturae, nullam in nobis tolerantiam requireret, aut mediocrem. Non satis vim intelligunt fidei institutorumque Christianorum: non vident, undique nobis occurrere Crucem, exemplum vitae vexillumque perpetuum iis omnibus futurum, qui re ac factis, non tantum nomine, sequi Christum velint. Vitam esse, solius est Dei. Ceterae naturae omnes participes vitae sunt, vita non sunt. Ex omni autem aeternitate ac suapte natura vita Christus est, quo modo est veritas, quia Deus de Deo. Ab ipso, ut ab ultimo augustissimoque principio, vita omnis in mundum influxit perpetuoque influet: quidquid est, per ipsum est, quidquid vivit, per ipsum vivit, quia omnia per Verbum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. — Id quidem in vita naturae: sed multo meliorem vitam multoque potiorem satis iam tetigimus supra, Christi ipsius beneficio partam, nempe vitam gratiae, cuius beatissimus est exitus vita gloriae, ad quam cogitationes atque actiones referendae omnes. In hoc est omnis vis doctrinae legumque Christianarum ut peccatis mortui, iustitiae vivamus,2 id est virtuti et sanctitati, in quo moralis vita animorum cum explorata spe beatitu- dinis sempiternae consistit. Sed vere et proprie et ad salutem apte nulla re alia, nisi fide Christiana, alitur iustitia. Tustus ex 1 Io. VIII, 32. 2 I. Pet. II, 24.