Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
III.
11 hoc manent acceptabili, quo nullum magis est opportunum ad animarum immortalium morbos depellendos, easque ad virtutem solidius incitandas. „Levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt iam ad messem“,1 quae „multa est, operarii autem pauci.“2 Multam quidem poenitentiae et conversionis messem, bonorum item operum segetem secundans maturat coelestis aura, insufficientem vero et exiguum operariorum numerum nostra industria et navitas suppleat laboriosa. Macti itaque animo, quotquot sacrorum curiones, animarumque medici estis et doctores! macti ad labores! In sortem siquidem Domini vocatos atque ad excolendam Christi vineam conductos, non licet stare hoc sacro tempore otiosos; qui in tanta malorum nostri aevi colluvie, singuli plane memores esse debetis muneris vestri; in id enim vos vineae procurator vocavit et misit: „ut evellatis, et destruatis, et dissipetis, et aedificetis et plantetis.“3 Igitur Viri Fratres! messis multitudinem et copiam operariorum contemplantes deficientem, duplicato fervore vestri muneris incumbite officiis: destruite criminum turres, quibus cum Deo senescentis saeculi pugnant peccatores, atque in turri forititudi- nis dimicantes, inimicos dissipate Crucis Christi: radices tam late serpentium, imo grassantium aperte malorum evellite atque monstra vitiorum disperdite: civitatem Dei sanctam Jerusalem, quae Ecclesia est, aedi- lieate, in eiusque amplissimis plateis, cordibus quippe curiatorum fidelium vestrorum semina bonorum serite operum et arbores perennium plantate virtutum, pariter nobis atque subsequendum aetatum posteris profuturas, ut sub umbra earum opaca fessi laboribus et dissidiorum pertaesi, tandem quiescere atque sedere possint in pace omnes eiusdem Matris, nempe Ecclesiae fideles, eiusdemque patriae lilii, tranquillitate temporum ac rerum prosperitate fruentes: Regem saeculorum omnipotentem, gentiumque Patrem sospitatorem celebrantes. En pastoralis officii partes graviores, quas Fratres Carissimi, ita explere elaboretis, ut animae Christi sanguine partae, vestra medicatione saluti restituantur, digna Spiritus Sancti templa et congruae Dei mansiones inveniantur; nec fideles impingere culpam vobis possint, exprobrantes: „ Transiit messis, finita est aestas et nos salvati non sumus.“4 Deus, omnium misericordiarum ac totius bonitatis auctor, qui peccatorum remedia ieiuniis, orationibus et eleemosynis demonstrasti; respice propitius in hanc nostrae humilitatis confessionem; ut qui inclinamur conscientia nostra, tua semper misericordia erigamur. Arnen.5 URBIS ET ORBIS DECRETUM DE REGULIS SEU NORMIS AD DIGNOSCENDAS VERAS INDULGENTIAS AB APOCRYPHIS. Inter cetera quae huic S. Congregationi Nr. Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae munera sunt tributa, illud supereminet secernendi nimirum veras Indulgentias ab apocryphis easque proscribendi. Cui quidem muneri satis ipsa fecit plurimis editis ad haec usque tempora decretis de apocryphis 785. 1 Joan. 4. 35. 2 Matth. 9. 37. 3 Jerem. 1. 10. 4 Jerem. 8. 20. 5 Sacrament. Gelasian. feria 7 post IV Dom. Quadrag.