Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
III.
9 Nr. 847. Allocutio Cardinalis Archiepiscop quadragesimalis. III. Quadragesimalis Sacramenti annua i exercitia et militiae Christianae praesidia sanctis ieiuniis inchoaturos, benigna Parens Ecclesia hortatione prorsus salutari filios admonet suos: „Memento homo, quia pulvis es, et in pulverem reverteris.“1 Quam Ecclesiae materne hortantis monitionem, licet iam saepe audierimus saepius, nec eam novi quidquam continere probe sciamus, numquam tamen mente satis considerasse sufficit, quia humanae cum sit aeque originis atque conditionis seria recordatio, plurimum utique valet ad plenam nostri cognitionem, quae scientiarum omnium potissima est. Sane „qui nos cinerem esse et ob pravitatis nostrae demeritum in pulverem reversuros cognoscimus“,1 2 de corporis progenie, nobilitatis origine et claritate neutiquam superbire possumus, siquidem antiquae familiae insignia et nobilis prosapiae monumenta non alia habemus, quam pulverem, cinerem et terram „quae mater omnium hominum est, et eadem omnium sepultura.“3 Quod perpendens Ecclesiasticus, his exclamat verbis: „Quid superbit terra et cinis?“,4 et s. Bernardus: Quid superbis, pulvis et cinis, cuius conceptus culpa, nasci miseria, vivere poena, mori angustia?“5 1 In cinerum impositione. 2 Or. 2. in ben. cin. 3 Innocentius III. Sermó in Septuag. 4 Ecclesiastici 10. 9. 5 Medit. de humana conditione 3. 8. 0 veritatem acerbam, o rem magna contemplatione dignam, ad quam perpendendam et rite considerandam, fideles suos tamquam sui oblitos, sancta quotannis invitat Ecclesia grandibus illis, nec unquam satis ruminandis verbis: „Memento homo, quia pulvis es, et in pulverem reverteris!“ Nobis Fratres! omnibus haec dicta sunt verba et de nobis, quorum in sacris paginis non alia nisi haec habentur praeconia: „Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis, qui quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et nunquam in eodem statu permanet“,6 „cum enim morietur homo, haereditabit serpentes et bestias et vermes“;7 „qui quasi putredo consumendus est, et quasi vestimentum, quod comeditur a tinea“;8 „homines in pulvere dormient et vermes operient eos“;9 „putredini dixi, ait Job: Pater meus es, mater mea, et soror mea vermibus.“10 Quae verba praestans quidam vir commentans, subiungit: „quam turpis pater, quam vilis mater, quam abominabilis soror.“11 Consideratio autem haec, ve luti admirabilis accipienda est clavis, qua nostri poterimus ostium aperire, nosque intime penetrare atque intueri. Reseremus igitur ianuam 6 Job. 14. i. 7 Ecclesiast. 10. 13. s Job. 13. 28. ° Job. 21. 26. 10 Job. 17. 14. 11 Innocentius III. De contemptu mundi 1. 3