Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVI.

115 XVI. Nr. 4067. De modo re­cipiendi ab- iurationem haereticorum. 'j < E S. R. ET UNIV. INQUISITIONE. Per responsum S. Congregationis datum Episcopo Rituntino die 2. Januarii 1669. (quod Decretum juxta responsum a S. Officio die 21. Dec. 1895. Episcopis Rorussiae da­tum adhuc viget) declaratum est: posse Episcopos auctoritate ordinaria haereticos sponte comparentes in exteriore foro absol­vere „post ahiurationem iuridice factam.“ Diversae ultimis annis erant in hisce regionibus opiniones de huiusce clausulae vigore. Nam alii opinabantur praedictam Episcoporum ordinariam facultatem tunc tantum executioni posse mandari, quando modo iudiciali Episcopus procedit; sic ex. gr. unus ex Germaniae Ordinariis, vir in hire canonico peritissimus, litteris ad hanc Curiam missis sententiam suam esse ex­posuit, quod episcopus hac ordinaria facul­tate uti volens debeat haereticum inducere ad abiurationem coram Notario et duo­bus testibus pronuntiandam. Quae opinio habet aliquod fundamentum in citato S. Officii Decreto, quippe quod poscit prae­cedere absolutioni abiurationem iuridicae factam. Sed eiusmodi iudicialis aut juridica ab­iuratio nusquam in Germania in usu est. In regionibus acatholicis, ubi conversiones ad fidem saepius fiunt, nulla est copia Notariorum catholicorum. Accedit quod valde consultum est ut haereticis conversis modus abiurandi facilis et commodus reddatur et ut conversiones nullum strepitum vel admi­rationem excitent, quod fieret, si iudiciales aut iuridicae formae adhiberentur. Hinc ubique locorum usus est, ut ab- iuratio erroris et fidei catholicae professio perficiatur coram parocho et uno teste, vel, si necessitas ita expostulat, coram solo pa­rocho, sed semper ita, ut abiuratio in ex­teriori foro compareat et probari valeat. Idcirco abiuratio non tam actus judicialis aut iuridicus, sed magis actus pastoralis officii censeri debet, sed semper validus etiam pro exteriori foro. Quae cum ita sint, subscriptus Episco­pus N. N., ut sensus citati Decreti non ansam praebeat dubiis, a Sacra Inquisitio­nis Congregatione humillime petit, ut decla­retur, nurn possit Episcopus ordinaria sua facultate absolvendi haereticos etiam tunc uti, si non fiat abiuratio in stricto sensu iuridica, sed coram solo sacerdote ab Episcopo delegato, aut coram tali sacer­dote et teste. Feria IV. die 28. Martii 1900. In Congregatione Generali S. R. et U. Inquisitionis, ab E.-mis ac R.-mis DD. Car­dinalibus in rebus fidei et morum Genera­21

Next

/
Thumbnails
Contents